Heredes de deposito
|
|
Quidam a commilitone eiusdem ordinis depositum petebat. Negavit ille
|
312.pr.1
|
se accepisse. Cum res sine teste esset, <iudicio victus petitor> occidit
|
|
eum a quo petebat et se. Petitoris heres petit ab herede alterius com-
|
|
militonis.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Si pecunia tantum in causa litis esset, parem videremur litigandi habere
|
1.1
|
rationem; nunc illud quidem nobis extra ordinem accidit, quod liti-
|
|
gandum est etiam propter hoc ipsum, ne sine causa perierit.
|
|
Plurimum autem fallitur si quis eandem condicionem putat huius
|
2.1
|
iudicii ac prioris. Desiit lis esse sine teste. Ergo <quod> illi in priori
|
|
non erat satis pro se dicere, mihi non mediocre argumentum est. Si quis
|
|
enim testis idoneus fuisset, videretur huius fiducia calumniatus. Quid
|
|
in causa est praeter veritatem ut aliquis id petat quod probari non possit?
|
5
|
Et infitiandi quidem depositam pecuniam manifesta ratio est, cupiditas
|
3.1
|
lucri; petendi etiam non depositam, si quae probationis spes, eadem
|
|
causa sit. Cum quidem aliquis dicit 'deposui apud te, scis ipse', quid
|
|
aliud videtur advocare quam deos testes? Dicite igitur causam quare
|
|
petierit si non deposuerat.
|
5
|
Habere pecuniam potuit, manifestum est: et ipse reliquit heredes et is
|
4.1
|
qui eiusdem ordinis fuit. Multas deponendae pecuniae intervenire
|
|
rationes inter milites manifestum est: longum iter incidit, periculosa
|
|
expeditio. Si deponenda sit, ubi credibilius est deponi quam apud
|
5.1
|
hominem eiusdem ordinis? Nam, praeter id quod facilior speratur fides
|
|
ex pari, est quaedam eiusdem ordinis coniunctio: <nec apud superiorem>
|
|
nec apud inferiorem deponi solet, cum ideo deponatur ut recipiatur.
|
|
Credibile est ergo apud hominem eius ordinis deposuisse. 'At sine teste.'
|
6.1
|
De omnibus depositis loquar. Misera hercule condicio mortalitatis,
|
|
quando omnibus iam quae agimus videtur opus esse teste. Ita parum
|
|
facit veritas, ita nullum nomen est fidei? Non satis videri potest
|
|
probatum quod duo sciunt?
|
5
|
Veniamus tamen, ut dixi, ad probationem. Occidit eum a quo pecunia
|
7.1
|
negabatur. Iterum quaero: qua ratione, qua causa? 'Odium fuit.' Unde?
|
|
Ego quare occidere debuerit dico: infitiabatur. Tu, ut hanc causam
|
|
occidendi excludas, substituas aliam necesse est. Satis argumenti erat si
|
|
occidisset clam, si ex insidiis, si tamquam negaturus. Quae causa
|
5
|
hominem in scelus egit? Quid fuit quod tantam rabiem concitaret nisi
|
|
illud, quod sciebat se dedisse? Cum dicenti 'apud te pecuniam deposui'
|
8.1
|
respondebatur 'quis testis est, quae probatio est?', quanti animi aestus
|
|
agebantur! Non vobis videtur, cum feriret, illa dixisse: 'ita non de-
|
|
posui?'? Optime mehercule mihi videtur ac militari facinore illa ex-
|
|
clamasse: 'i nunc et nega, i nunc et alienam pecuniam converte in tuas
|
5
|
cupiditates: non uteris tamen.' Erat argumentum ergo tantum quod
|
9.1
|
occidit. Quam ultra desideratis probationem? Occidit statim moriturus.
|
|
Frequenter iudicia huiusmodi exercentur, ut, si res in notitia dicitur esse
|
|
servulorum, torqueri mancipia videamus. Si mos civitatis et condicio
|
|
militiae pateretur, se in tormenta obtulisset, illum poposcisset. Non tibi
|
5
|
videtur praebuisse de animo suo quaestionem?
|
|