SERMO
|
|
Hoc genus controversiarum paene divisionem non exigit. Illa com-
|
316.1.1
|
munis fere omnibus ex lege dementiae pendentibus controversiis
|
|
quaestio est, quid dementia sit; et an haec dementia sit. In eo quo
|
|
quaerimus quid sit dementia, et finitionibus utrimque positis et omni
|
|
tractatu, hanc controversiam dividemus ut quaeratur utrum dementia ea
|
5
|
demum accipi debeat quae habeat aequalem mentis errorem an etiam
|
|
ex singulis vel paucis intellegi possit. Haec saepe tractata sunt: ad crimen
|
2.1
|
ipsum veniamus. Intellego et indignari posse hunc patrem quod reus
|
|
dementiae a luxurioso fiat et eum multa graviter et aspere dicere contra
|
|
filium posse: recipit adversarii persona; sed videamus an recipiat nostra.
|
|
Nam sicut paulo ante praecipiebam vobis ut personam intueremini
|
5
|
eius apud quem dicenda esset sententia, sic nunc quoque admoneam
|
|
necesse est ut intueamur personam quam nobis induimus. Pater hic
|
3.1
|
qualis est? Non acer: luxuriosum non abdicavit, non conviciatus est;
|
|
etiam cum aliquid admonendi gratia faceret, tacuit tamen. Non durus:
|
|
flevit enim. Quidquid contra colorem talis animi dixerimus, quodam
|
|
modo contra thema dicemus. Consilium itaque totius actionis ex iis
|
5
|
capere debemus quae praecesserunt. Quid aliud praecessit <quam>
|
|
mollis invidia? Ergo cum adprobaverimus non uno facto dementiam esse
|
4.1
|
convincendam, veniemus ad ordinem defensionis. Ante actae vitae ratio
|
|
constet. Hoc non propterea tantum dicendum est quod sic defendi reus
|
|
potest, sed etiam quod invidia redit ad accusatorem: omnia enim quae
|
|
pro se dixerit in filium dicet.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Quid feci dementer? Iuvenis frugaliter vixi, patrimonium auxi,
|
5.1
|
uxorem duxi, filium sustuli, hunc amo. 'Flens' inquit 'me per publicum
|
|
sequeris.' Poterant ista et separata defendi; nam neque admirationi
|
|
profecto cuiquam mortalium esset quod pater filium sequerer et
|
|
separatae ab hoc lacrimae poterant videri non ad te pertinere. Sed ne ulla
|
6.1
|
arte suffugere crimen accusatoris mei videar, totum hoc quod obicitur
|
|
iungam. Lacrimae sunt in culpa. Fleo fortasse supervacua: sic me
|
|
consolaris, sic lacrimas patris tui siccas? Flendum mihi hodie foret, etiam
|
|
si hoc antea non fecissem.
|
5
|