SERMO
|
|
Nolo quisquam me reprehendat tamquam vobis locos non dem. Si
|
316.7.1
|
ampliare declamationem voletis et ingenium exercere, dicetis quod ad
|
|
causam huius nullo modo, ad delectationem aurium fortasse pertineat.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Nondum privatas ac peculiares lacrimarum reddo causas; interim,
|
8.1
|
quis miratur flere hominem? Hinc infantia incipit, in hanc necessitatem
|
|
plerumque fortuna deducit. Quis enim est dies qui non triste aliquid et
|
|
flebile nobis minetur? Si nullam aliam rationem lacrimarum haberemus,
|
9.1
|
conspectus tamen hominum et ratio mortalitatis poterat elicere fletus.
|
|
Hae amicitiae, hae propinquitates, hi congressus, haec studia laudesque
|
|
intra breve temporis momentum occident atque labentur. Quotus
|
|
quisque transit dies quo non funus accipiamus?
|
5
|
'Flens me sequeris, et per publicum sequeris.' Non totum crimen
|
10.1
|
obicis: diu hoc antea domi feci. Quantulum temporis spatium est quod
|
|
talem me vides? Fleo secreto, ubi cubiculum et nox et animus sibi
|
|
relictus est. 'Flens me sequeris.' Quod possum. Miror equidem illos
|
11.1
|
fortissimos patres qui hunc animi dolorem semel recidunt, et in
|
|
universum flere definito aliquo temporis spatio semel queant. Flens te
|
|
per publicum sequor. Quid ergo? Non misereris? Gratulor crimini meo
|
|
si movi. Si haec tibi gravis videtur invidia, quid opus erat accusatione,
|
5
|
quid iudicibus, quid hac probatione dementiae? Sanare me poteras.
|
|
Exigis tamen causas lacrimarum mearum. Non me pecunia movet
|
12.1
|
(divites aliquando fuimus), non illos late quondam patentes agros
|
|
desidero, non faenus nec ingens pondus argenti. Nuper sine modo
|
|
desideravi vernulam meum.
|
|