SERMO
|
|
An quisquis ab hoste provocatus non pugnaverit puniri debeat; an
|
317.1.1
|
haec lex ad imperatorem pertineat; an hic ab hoste provocatus sit; an
|
|
pugnaverit.
|
|
DECLAMATIO
|
|
'Qui ab hoste provocatus non pugnaverit, capite puniatur.' In omnibus
|
2.1
|
quidem legibus solam spectari oportet scribentis voluntatem. Verba
|
|
enim ambigua et in plures intellectus ducta sunt, scribendarum legum
|
|
causa voluntas fuit. Ergo id unum spectari convenit propter quod
|
|
scriptae sunt. Huius autem legis manifestum est hanc voluntatem esse,
|
3.1
|
uti puniatur quotiens commissum est propter quod constituta poena est:
|
|
supervacuum supplementum est. Ut contra verba interpretatio sequatur
|
|
aliquid, frequenter accidere potest, cum in aliis legibus tum in hac
|
|
praecipue. Fingamus enim ab hoste provocatum aliquem aegrum,
|
4.1
|
fingamus provocatum eum qui proximo proelio debilitatus sit, fingamus
|
|
esse provocatum quem imperator in aliam partem expeditionis ire ius-
|
|
serit; profecto adversus neminem horum actio ex hac lege dabitur.
|
|
Atqui mihi satis est efficere ut alicui non pugnare liceat. Nam si ulli
|
5.1
|
potest dari haec venia, non dubitabitur quin patri detur. Sed antequam
|
|
naturam defendo, imperatoris volo defendere dignitatem. Contendo
|
6.1
|
hanc legem ad milites pertinere: primum quod inter hos fere provocatio
|
|
fit, deinde quoniam legum lator numquam profecto tam inicus fuit ut
|
|
periclitari ex eventu pugnae unius civitatem summamque rei publicae
|
|
vellet. Fingamus enim ab aliquo ultimo militum provocari ducem: idem
|
5
|
discrimen, idem periculum, inpar eventus est. Adice quod inter
|
7.1
|
praecipuas virtutes est imperatoris non pugnare aliquando. Sic extrahitur
|
|
hostis, sic impetus subitos partis adversae frangit mora, sic interclusos
|
|
commeatibus in deditionem venire fame cogimus. Itaque hercule
|
|
militem legimus robustum, legimus iuvenem: imperatorem facimus
|
5
|
senem. In illis enim vis corporum et manus sola spectatur, in his con-
|
|
silium et ratio, quae bona procedentis aetatis in locum virium subeunt.
|
|
Ipsum praeterea nomen imperatoris satis significat non exigi manum
|
8.1
|
ipsius: imperare enim debet et praecipere. In summam, ab eo qui
|
|
provocatus ab hoste non pugnaverit supplicium optime exigit imperator.
|
|
Ergo si hoc solum apud vos dicerem: 'non pugnavit dux, non pugnavit
|
|
senex, non fecit summae rei discrimen', satis tamen iusta defensio
|
5
|
videretur.
|
|
Adhuc tamen propius accedere ad interpretationem legis volo et,
|
9.1
|
quatenus pars diversa scripto innititur, etiam ipsa verba scrutari. Quid
|
|
tandem dicit lex? 'Qui ab hoste provocatus non pugnaverit.' Ab hoste
|
|
igitur, non a transfuga: nec umquam habuerim hunc ego perditissimo
|
|
parricidae honorem, ut illum in numero ponam eorum hominum qui
|
5
|
pro re publica sua, qui pro patria pugnabant. Et si verba ipsa intuemur,
|
10.1
|
hoc satis est; si vero introspicere voluntatem voluerimus, ecquid
|
|
manifestum est non hoc sensisse legum latorem, ut ulla necessitate posset
|
|
cogi pater cum filio dimicare? An vero is qui scripsit 'hostem' non
|
|
videtur scripsisse alienum? Summa hac nominis utique minora complexus
|
5
|
est. Non ergo cogi potest quisquam lege ut cum filio suo pugnet.
|
|
Hic tamen non defenditur adfectus et pietatis simulatione. 'Ego vero'
|
11.1
|
inquit 'pugnavi, sed quo modo pugnare oportebat vestrum imperatorem.
|
|
Unius sanguinem exigitis: exercitum cecidi. Par gladiatorum simile
|
|
postulatis: totius civitatis victoriam retuli. Numerate captivos, numerate
|
|
spolia, et aestimate an damnari debuerim quia plus praestiti. Quae sunt
|
12.1
|
enim quae lex postulet? Illa quidem pugnam tantummodo meam.
|
|
Verumtamen videtur tacitum hoc scribentis fuisse votum, ut et hostis
|
|
occideretur. Utrumque praestiti: et ego pugnavi et ille occisus est.
|
|
'Sed non continget ea perditissimo iuveni quam quaerebat invidia, ut
|
13.1
|
videretur scelere occisus, ut nobilem facinori suo exitum daret: iaceat in
|
|
turba. Vos oro qui illud pugnae genus exigebatis, utrum tandem
|
|
eventum concepistis animo? Vicisset iuvenis senem, vicisset sceleratus
|
|
pium? Quantum res publica detrimenti, quantum lacrimarum, quantum
|
5
|
luctus amisso duce haberet et fractis militum animis et inclinata in
|
|
posterum spe! An vero imperator vester occidisset illum temerarium
|
14.1
|
iuvenem et sceleratum? Eratne tanti ut publice commissum parricidium
|
|
videretur? Non iram numinum, non sterilitatem morbosque et alia
|
|
quibus magna scelera expiari solent timeremus? Ab hoc omine com-
|
|
misisset aciem?'
|
5
|