Legatum inter libertos
|
|
Testamento quidam instituit heredem amicum et petît ab eo ut ex duobus
|
318.pr.1
|
libertis quos relinquebat utri vellet decem milia daret. Unus ex libertis
|
|
petît; iudicio contendit. Victus est. Petit alter.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Quae mihi iura, quam vetera cum patrono eorum fuerint, non est
|
1.1
|
dicendum: heres sum. Quantopere hi post libertatem satisfecerint,
|
|
videlicet hac contumelia qua mecum consistunt aeque manifestum.
|
|
Neuter apud illum meruit ut decem milia acciperet. Quare ergo hoc
|
|
testamento cavit ut darem hanc summam utri vellem? Non poterat aliter
|
5
|
efficere ut mihi isti obsequerentur. Excogitavit ergo optimus omnium
|
2.1
|
amicorum quomodo isti tamquam patrono mihi obsequerentur, cum
|
|
alioqui praedivinaret hoc quod accidit, nullam apud istos fore amicitiae
|
|
summae, nullam nostrae coniunctionis reverentiam.
|
|
Ratio ergo testamenti talis est; ne ius quidem dubium erat, etiam
|
3.1
|
antequam veniret in dubium. Petis a me decem milia ex testamento
|
|
patroni tui. Interrogo an dari iusserit tibi. Quantaelibet sis impudentiae,
|
|
non mentieris. Quare ne illa quidem tibi actio quae invidiam facere solet
|
4.1
|
legatum non solventibus relicta est, ut dicas: 'quod ego merui, quod ego
|
|
iure peto.' Repetis quod tibi non est relictum. Verum hoc esse mani-
|
|
festum est: petît alter prior, qui sibi magis dignus videbatur; quo petente
|
|
tacuisti; non tamen optinuit id quod nullo iure poterat optinere, ut
|
5
|
acciperet legatum incertum. 'Sed hoc ipso apparet' inquit 'deberi mihi,
|
5.1
|
quod ille cum iudicio contendisset victus est.' Nondum diligenter verba
|
|
testamenti legis. Non enim hoc scriptum est tantum, ut alteri ex libertis
|
|
darem, sed illud, quo mihi et plena et (quo magis doleas) perpetua liber-
|
|
tas relicta est: darem utri vellem. Ergo si hoc non cadit in rerum
|
6.1
|
naturam, ut ego illi malim dare qui mecum contendit, sperares; aut, si
|
|
hoc probare potes, me tibi malle, forsitan iudicio quoque non inique
|
|
contendes. Si quidem neutrum horum tale est ut contra me sit, satis sit
|
|
utrique vestrum separatim dicere: tibi nolo. 'Sic ergo hoc respondebis
|
7.1
|
semper?' Puta me dicere: querere de te atque officiis tuis, qui non aliter
|
|
meruisti. Fortasse vexare vos voluit et legatum sperare semper et alternis
|
|
desperare. Sic tueri me volo ut dicam: semper. Ante omnia enim
|
|
testamento tempus non est cautum quo solvam. Ac ne caveri quidem
|
5
|
potuit; nam qui dicit 'utri malueris' et tempus non adicit, manifesto illud
|
|
quoque significat, cum volueris utri volueris solves.
|
|
Adhuc ergo ambo improbi estis, ambo calumniatores. Quam sapienter
|
8.1
|
tacueras! Si in hoc perseverasses, videreris mihi verecundior, sperarem
|
|
futurum ut diligentius servares pecuniam quam non cupide acceperas;
|
|
nunc incipit mihi videri minus ille peccasse. Litigavit ante experimentum,
|
|
litigavit ante sententiam; tu non credis iudicibus. 'Neuter ergo accipiet?
|
9.1
|
Cum voluerit patronus alteri dari, non potest ab altero hoc legatum peti
|
|
ex voluntate defuncti?' Neuter vestrum dicere potest: 'hoc patronus dari
|
|
mihi voluit.' Habuit hunc honorem mihi, ut istud esset beneficium
|
|
meum. Me ergo emereri debet et a me istud petere quod a patrono non
|
5
|
petisset.
|
|
Detegam vobis propositum amici mei: meliori dari voluit. Hoc sciri ex
|
10.1
|
praeterita vita vestra non potest: alioqui ipse scisset et, si ulla inter vos
|
|
fuisset differentia, nominatim reliquisset. Hoc legato patroni vestri
|
|
necesse est utrique vestrum diligentius vivere. Utri dabo? Uter vestrum
|
11.1
|
patronum magis desideraverit, uter vestrum frugalius vixerit, uter
|
|
vestrum modestior fuerit: quid vos diutius traham?—utri voluero.
|
|
Interim similes estis, eandem causam habetis. Non magis ego de vobis
|
|
iudicare possum quam patronus vester.
|
5
|