Adultera venefica
Qui uxorem adulterii ream detulerat dixit communem filium testem 319.pr.1
fore. Inter moras iudicii adulescens ambiguis signis cruditatis et veneni
decessit. Vult maritus agere cum uxore veneficii. Illa postulat ut prae-
feratur iudicium adulterii.
DECLAMATIO
  Antequam criminum facimus comparationem, sic agere possum: 1.1
veneficii accuso, responde; occisum a te filium dico, defende. Sint paria
quae obicio, non possunt uno iudicio cognosci; aequum est ream
respondere ad id quod obicitur.
  Puta omittere me quod antea obiecerim, non perseverare in eo propter 2.1
quod detuli: de vita cogitari aequum est, de maiore <re> quaeri prius.
Postea dicam ex qua diffidentia praeferri iudicium adulterii velit; interim
duo crimina apud vos proponuntur, adulterium et parricidium: de utro
prius cognosci oportet? Hocine aequum est, sceleris gravissimi, sceleris 3.1
atrocissimi dilationem impetrari quia et adultera est? Si nihil illi ante
obiecissem, continuo rationem redderet; quoniam ad parricidium prioris
criminis diffidentia venit, huc trahit propter quod occidit. Filium ab hac 4.1
occisum esse dico: quamdiu, iudices, sinetis hoc esse dubium? Vivit
interim in civitate, inter nos est femina inter prodigia numeranda, implet
numerum civitatis: et vivet dum bis rea sit, praesertim in hac civitate in
qua iudicia diu differuntur. De me utique mirari non potestis si omnes 5.1
moras odi, omnes dilationes: liceat vindicare filium dum vivo, antequam
ad accusatorem transeatur a teste. An hoc aequum, hoc cuiquam vestrum
iustum videri potest, ut censeatis adulterium esse inter crimina, par-
ricidium inter maledicta? 5
  'Causam dicere adulterii volo.' Hoc est, perît ille testis. Mihi autem 6.1
vacat hoc tempore curam agere lectuli mei? Flens et orbus querar quod
uxor mea alium amaverit, alium mihi praetulerit? Ego ne priore quidem
tempore istud crimen ad iudicem perduxissem nisi quod sciebat filius
meus. Si amisissem tantum optimum iuvenem, excusate tamen omnibus 7.1
aliis causis renuntiarem; verum confitendum est: ego occidi, ego, qui
palam nominavi, qui omnem iudicii prioris fiduciam in hoc esse con-
fessus sum. Tua porro quid interest? Utere hoc argumento, quod tibi
obicere adulterium nolui, pone hoc inter praeiudicia accusationis, dum 5
ego ago meo iudicio. Dic legem qua vindicari potest utrumque. Nempe 8.1
hoc inter alia dictum est: 'Quam causam dandi veneni filio meo habui?
Adultera non eram.' Illic videbimus, illic reddemus rationem. Nec te hoc
fefellit. Sed naturalis improbis hominibus dilationis est cupiditas. Hic
infamiae vides poenam. Quid autem fama ad te aut opinio? Sed occur- 9.1
runt illae cogitationes: 'Quaeretur de adulterio et quaeretur diu, et
†extrahet iudicium, sicut adhuc extrahit†, ut sequatur adulterii poenam
alia subscriptio, alii iudices et alia sortitionis fortuna. Interim ut nihil
artes valeant, multum fata possunt: multum citra scelus quoque 5
impedimenti per se ipsa mortalitas adfert. Ut nihil prosit, vixero tamen,
et, quod mihi vita ipsa iucundius est, tamdiu superstes testi vixero.'