SERMO
|
|
Patronum necessario dabimus. Nam etiam ut agere illi liceat, est
|
250.1.1
|
tamen ignominiosus.
|
|
DECLAMATIO
|
|
'Ignominioso ne qua sit actio.' Si hodie primum deferret, necesse
|
2.1
|
habebat pati condicionem fortunae suae. Nunc praescribendi tempus
|
|
abiit. Tum enim praescribere debuisti, si poteras, cum delatus es, et in
|
|
hoc ipsum praescribere, ne deferret. Neque enim ulla praescriptio in-
|
|
choata iudicia peragi vetat, sed inchoari aliquando prohibet. Actio isti
|
5
|
cui praescribis data est, nec data solum verum etiam inchoata: invicem
|
|
rei fuistis. Quid enim? tu initium putas actionis cum iudices consederint,
|
3.1
|
cum ad dicendum surrexerit orator? Minime. 〚Haec enim tu fecisti
|
|
felicitate actionis.〛 Et lex quae ignominioso non dedit actionem hoc
|
|
spectavit, ne omnino in causam educendi potestatem haberet, ne reum
|
|
faciendi, ne in periculum perducendi. Quae si omnia iam facta sunt,
|
5
|
tempus praescriptionis transiit.
|
|
Accedit et illud, quod quaerendum est ignominiosone qua sit actio
|
4.1
|
iniuriarum earum quae factae sint postea quam ignominiosus esse coepit.
|
|
Fecit iniuriam aliquis [ei], fecit frustra ignominioso. Videtur minus
|
|
peccasse quam si aliquem civem, cui integer status esset, laesisset. Hunc
|
|
contemptum utique noluit damnationis lex esse nisi post damnationem.
|
5
|
Hoc autem de quo quaeritur confitearis oportet actum esse ante dam-
|
|
nationem. 〚Tam ignominioso noluit esse actionem quam ignominiae
|
5.1
|
vindictam.〛 〚Ut si ius emendi auferretur damnato, manerent tamen ea
|
|
quae emisset antequam damnaretur.〛
|
|
Ergo non tempore praescribis, nec perire ea causa potest cuius origo
|
|
ante damnationem est.
|
5
|
Haec dicerem cuicumque et in quacumque actione: tecum agere in-
|
6.1
|
vicem coepit, et agere coepit iniuriarum. Quantopere autem voluerit
|
|
huiusmodi peragi iudicia legum lator ostendit cum iniuriarum damnatum
|
|
ignominiosum esse voluit. Quare si apparuerit te malam causam habere,
|
|
incipis rem iniquissimam postulare, ut tales poenas quales praescribis
|
5
|
patiatur. Nam si tam gravem rem et tam intolerabilem lex iniuriam
|
7.1
|
putavit ut ei qui commisisset tale delictum omne ius poenae auferret,
|
|
quaerendum de eo quoque est, quod etiam sorte factum est ut prior
|
|
ageres, non quia atrocius erat quod querebaris. Quid porro? Hac ipsa
|
|
sorte non hoc quaesitum est, uter prior ageret? Iam hoc ergo de quo
|
5
|
contendimus constitutum est. Illa enim sorte duo iudicia ordinata sunt.
|
|
Et tu, cum accusares, eras reus, et proximo loco reus.
|
|
(Haec ad ius, illa ad aequitatem.)
|
8.1
|
Quid adeo iustum quam te damnari si iniuriam tum fecisti? Non enim
|
|
ignominioso fecisti, et fortasse per te stetit ut iniuriam hic quoque
|
|
faceret. Alioqui tu, si quam fiduciam haberes innocentiae tuae, nonne
|
|
his ipsis quibus excludis illum confideres? Quid times? Accusabit te,
|
5
|
neminem postea accusaturus. Cecidit te; fecit iniuriam, confitebimur.
|
9.1
|
Probabimus tamen istud iure accidisse. Quanta diffidentia in te causae
|
|
est, qui post ista trepidas, et in nobis quanta fiducia, qui post hanc
|
|
infelicitatem, post hanc fortunam confidimus dignos nos apud iudices
|
|
futuros qui vindicemur? Iniquissimum alioqui est tantum fortunae sortis
|
5
|
illius licuisse ut hoc videatur quaesitum, uter ignominiosus esset.
|
|