Rapta sterilis repudiata
|
|
Intra quinquennium non parientem repudiare liceat. Iniusti
|
251.pr.1
|
repudii sit actio. Quidam uxorem, quam ex raptu habere coeperat
|
|
secundum optionem, intra quinquennium non parientem dimisit. Agit
|
|
illa iniusti repudii.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Iniusti repudii accuso. Neminem adeo fore alienum a bonis moribus
|
1.1
|
credo qui dubitet parum istud iuste factum esse quod quae summum
|
|
dederat beneficium vitae ne id quidem obtinuit apud maritum quod
|
|
praestitit. Itaque calumnia resistit, et inpugnat iustum esse repudium
|
2.1
|
quod maritus iure aliquo fecerit. Ego porro non hanc interpretationem
|
|
istius verbi video, ut iura spectanda sint, sed illud, †aliquando† ut iusti-
|
|
tia spectetur. Nam illud iniustum repudium est quod iustitiae contrarium
|
|
est.
|
5
|
Verumtamen si ad illa revocemur iura, nihil tamen ad hanc pertinebit.
|
3.1
|
Istam enim legem et hoc beneficium habeant fortasse ii qui nuptias ex
|
|
aequo fecerunt, qui tradentibus parentibus; ad eos vero ad quos neces-
|
|
sitas pertinet nuptiarum, nihil ista lex. Non magis enim repudiare licet
|
|
quam non nubere liceret. Duas enim poenas adversus raptores consti-
|
4.1
|
tuisse lex videtur, alteram mortis, alteram nuptiarum: leviorem hanc et
|
|
beneficio propiorem, tamen et ipsam non sine necessitate. Quod si lege
|
|
non defenderis, profecto iniustum divortium est.
|
|
Sed fingamus te lege defendi: reliqua haec sit quaestio, an facere
|
5.1
|
debueris. Beneficium te accepisse summum manifestum est: vitam tibi
|
|
dedit laesa, dedit vitam iuste irata, dedit vitam perituro per supplicia,
|
|
per dedecus. Pro his nihil non praestari oporteret uxori. Quid aliud
|
|
exegit quam ut uxor esset? 'At enim non pariebat intra quinquennium.'
|
6.1
|
Si tibi eam parentes conlocassent, aut ipsa nubendi tempus elegisset,
|
|
dicerem: 'non semper fecunditas properat, aliquando dilata veluti ple-
|
|
niores fructus reddit.' Haec vero et rapta est antequam destinaretur,
|
|
antequam idonea nuptiis videretur, et habuit maritum in amores prae-
|
5
|
cipitem, in cupiditates pronum; et cum invisa fuerit marito, potest
|
|
videri, quod non peperit, pudicitia non sterilitate fecisse. Tu porro quid-
|
7.1
|
quid licet, statim putas esse faciendum; quidquid asperrimum leges,
|
|
quidquid crudelissimum habent iura, occupas. Voluisses animum talem
|
|
fuisse puellae illo tempore quo ad genua iacebas? Haec vero non tantum
|
|
marito sed etiam rei publicae reddere plenam potest rationem. Nam
|
5
|
etiamsi non habet filium, adservavit tamen iuvenem, tamen hominem,
|
|
tamen civem.
|
|