SERMO
|
|
Saepe vobis dixi quomodo ad inveniendum statum facillime per-
|
320.1.1
|
veniretis. Qui sint omnes novistis. Primum singulos repetite; sublatis iis
|
|
quos certum erit non esse, inter residuos quaeremus. Quaerendi autem
|
|
via haec erit. Videamus quid proponat petitor, quid respondeat possessor
|
|
vel reus: ex eo quaestio nascitur; ea nobis <statum> demonstrabit.
|
5
|
Neque hoc dico, quid primum dicat petitor, quid ille respondeat. Non
|
2.1
|
enim ex prima quaestione ducendus est status, sed ex potentissima.
|
|
Videndum erit an post divisionem socii sint.
|
|
DECLAMATIO
|
|
'Sociorum damna et lucra communia sint.' Fortasse videri potest
|
3.1
|
supervacuum laudare legem. Nam et apparet prudentissimos maiores et
|
|
constitutores huius civitatis sapienter rogasse, et, cum hoc iure civitas
|
|
tamdiu usa sit, iam adprobatum est. Verumtamen causa exigit ut
|
|
aequitatem quoque legis intueamur, non ut vos religiosius iudicetis, sed
|
5
|
ut appareat quam improbe socius meus faciat. 'Sociorum communia
|
4.1
|
damna et lucra sint.' Sacra res est et quaedam fraternitas propositorum,
|
|
animorum * * *. Consortes enim potest facere casus; ceterum quidem
|
|
cum duo homines omnes fortunas suas contulerunt, omnes casus
|
|
miscuerunt, unum quoddam factum est. Quid est iustius quam com-
|
5
|
positum patrimonium habere condicionem unius? †societatis hoc enim
|
5.1
|
est unitas† Vides ergo et damna et lucra communia esse debere; et nihil
|
|
non aequum est quod utrique parti scriptum est.
|
|
'Eventus nos diduxit; sed de sociis <lex> loquitur idem agentibus.'
|
6.1
|
Illud suo loco imputabo, quod hic domi semper et custos tantum
|
|
pecuniae fuit, ego sum ille qui longas terras et ignotas regiones peragravi,
|
|
ego ille qui tam longe abieram ut in patriam redire non possem. Ex hac
|
|
igitur lege postulo ut communia sint †quae in vobis sunt†, ut dividantur.
|
5
|
Quid ais? Perisse patrimonii partem, et mihi perisse; adicis mea culpa
|
7.1
|
perisse. Omnia haec interim confiteri libet: commune tamen damnum
|
|
est. Negat hoc esse damnum et poenae nomen imponit. Ego porro
|
8.1
|
damnum existimo esse amissionem eorum quae habueris; neque enim
|
|
veniet in dubitationem quin amiserimus aliquid ex iis quae habebamus.
|
|
Hic poenam appellat. Possum non negare, cum et ipsa poena damni
|
|
genus sit. Nam mihi ex hoc quod plerisque criminibus pecuniae poena
|
5
|
imponebatur appellata etiam ipsa damnatio videtur. 〚Ablatum est aliquid
|
9.1
|
mihi; sane etiam confitear (quid interest quomodo ablatum sit?), ego
|
|
perdidi. Nam et si latro abstulisset, mihi abstulerat, et si in piratas ego
|
|
incidissem mercator, ego amiseram; peribat hoc utrique nostrum.〛 Quid
|
10.1
|
si etiam poenae id genus est quod casus attulit? Sane enim feramus
|
|
hanc tuam finitionem, ut damnum credamus esse fortuitam rerum
|
|
amissionem: quid tam fortuitum potest esse quam quod accidit? Non
|
|
enim <factum est> lege vetere et ante profectionem meam scripta et
|
5
|
quam ego nosse possem et in quam mea culpa inciderem. Quid fortuito
|
11.1
|
accidit? Bellum. Quid fortuito accidit? Ignorantia mea. Non est tale
|
|
quale si in furto deprehensus quadruplo damnatus essem. Tum enim
|
|
diceres: 'noveras damnum, noveras legem, vitio tuo incidisti in hanc.'
|
|
Haec non eo pertinent, quo genere damni adflictus sim. Nam si
|
12.1
|
naufragium fecissem, diceres: 'vitio tuo; navigabas enim,' et si spoliatus
|
|
essem a latronibus, diceres: 'vitio tuo; parum diligenter custodiebas.'
|
|
Quotumquodque damni genus est cui non adplicari reprehensio possit?
|
13.1
|
Si mancipiorum mortes sunt, 'parum curasti, medicinam non adhibuisti'.
|
|
Hoc habent gravissimum damna, quod vix ulla sine paenitentia sunt.
|
|
Ergo tunc quoque si vitio meo factum esset, si lege vetere, damna tamen
|
|
communia erant.
|
5
|