Invicem venefici frater et medicus
|
|
Fratres consortes inimici esse coeperunt. Diviserunt. Alter ex his
|
321.pr.1
|
medicum instituit heredem. Postea redierunt in gratiam. Is qui medicum
|
|
amicum habebat, cum cenasset apud fratrem et domum redisset, dixit
|
|
suspicari se venenum sibi datum. Respondit medicus potionem se
|
|
daturum remedii, et dedit; qua epota ille decessit. Invicem se reos
|
5
|
deferunt veneficii frater et medicus.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Etiamsi causa unius hodie agnoscitur, tamen, cum eum de cuius morte
|
1.1
|
agitur constet veneno perisse, idque inter duos litigantes conveniat,
|
|
alterutrius eum veneno perisse, ita committenda utrimque causa est ut
|
|
non minor nobis defensionis quam accusationis habenda sit ratio. Itaque,
|
2.1
|
etiamsi dolor fratris amissi et condicio iudicii quo accuso hoc videtur
|
|
exigere primum ac paene solum, ut ea quae obieci probem, ignoscetis
|
|
tamen mihi si primum defensionis meae putavero habendam esse
|
|
rationem, neque hoc eo tantum, quod pertinet ad pudorem [hodie]
|
5
|
meum, sed eo etiam, quod plus auctoritatis habiturum me in accusatione
|
|
scio si ad illam innocens venero.
|
|
Quaeritur ergo, iudices, venenum ego fratri dederim an iste alieno.
|
3.1
|
Non me fugit nomen quo utitur [amicus]; et rogo sciatis, iudices, de hoc
|
|
ipso quaeri hodie, an amicus fuerit. Sine dubio, etiamsi certa utriusque
|
|
nominis fides esset, neminem vestrum praeteriret quantum praeferri
|
|
fratrem amico oporteret. Nam quae potest amicitia esse tam felix quae
|
4.1
|
imitetur fraternitatem? Certe quotiens blandiri volumus iis qui esse amici
|
|
videntur, nulla adulatio procedere ultra hoc nomen potest, quam ut
|
|
fratres vocemus: adeo inane etiam nomen <valet> et umbra quaedam
|
|
naturae videtur simile amicitiae nomen imponere. Cum vero me fratrem
|
5.1
|
constet esse, <iste>, si venenum (ut probabo) dedit, amicus utique non
|
|
fuerit, quae comparatio esse personarum potest? Ac si tantum de amore
|
|
quaereretur, iudices, multum natura vinceret; nunc plus est aliquanto
|
|
de quo apud vos agitur: quaeritur enim an ego fratrem potuerim occidere.
|
5
|
Ergo inter homicidium et parricidium cognoscitis. Nondum de persona
|
6.1
|
loquor utriusque, non de causa; interim quaero, iudices, utri parti
|
|
faveatis, utrum verum esse pro civitate, pro temporibus velitis. Equidem,
|
|
iudices, admirari me confiteor aut constitutas esse de tantis sceleribus
|
|
leges aut ullos inveniri potuisse mortalium in quos caderet ista suspicio.
|
5
|
Fratrem suum potuit aliquis occidere? Non obstitit tacita natura, non
|
7.1
|
sanguinis vis? Non sceleribus manus suas obiecit quaecumque est illa,
|
|
quae certe creditur esse, pietas? Fratrem occisuro non succurrit com-
|
|
munis uterus, non eadem causa vitae, non una primordia, non illa [con-
|
|
suetudo] quae alienos etiam ac nulla necessitudine inter se coniunctos
|
5
|
componere et adstringere adfectibus potest consuetudo actae pariter
|
|
infantiae, pueritiae studia, lusus tristia ioci? Membra hercule inter se
|
8.1
|
citius pugnaverint et si qua in nobis natura geminavit diversos ceperint
|
|
adfectus. Nam quid est aliud fraternitas quam divisus spiritus et quae ad
|
|
tuendos nos natura concessa sunt multiplicata?—eo quidem felicius
|
|
quod diversis etiam ac distantibus locis esse ibidem ac plura simul obire
|
5
|
possumus. Huic necessitudini qui dare venenum potest non oculos
|
9.1
|
effodiet suos, non manus in viscera sua armabit? Habet ergo hoc primum
|
|
(ut parcissime dixerim) admirationem. Neque ego ignoro, iudices,
|
|
quanto me onere premam: ipse confiteor nullis suppliciis, nullis poenis,
|
|
nulla me omnium hominum ira posse pensare, si feci.
|
5
|
Vult detrahere fraternitati auctoritatem: 'discordes' inquit 'fuistis.'
|
10.1
|
Nondum rationem huius criminis reddo; illud interim testor, hunc
|
|
bonum amicum utrique maledicere. Nunc mihi, frater, in quacumque
|
|
parte naturae es, agenda causa et tua est. Aliquid ex summa fraternitatis
|
11.1
|
gratia defuisse visum est aliquando, dum forsitan uterque alterius
|
|
animum magis exigit fiducia sui. Bene hercule Fortuna quod uterque
|
|
tunc incolumis, quod penates sine lacrimis fuerunt: nulla parricidii
|
|
suspicio tempore illo quo minus amabamus. Non tamen ista nostri animi
|
12.1
|
culpa fuit, nisi quia vitium est humanae mentis nimia cupiditas. Hi sunt
|
|
qui coniunctos separant animos, qui summae concordiae virus suum
|
|
interponunt, qui hereditates captant, qui se testamentis parant, qui ita
|
|
demum spem aliquam in posterum vitae habent si eos quos amicos appel-
|
5
|
laverunt carissimis pignoribus abduxerint. Quis fecerit illud inter nos
|
13.1
|
sic quaerite: nullam iste spem hereditatis habuisset si numquam dis-
|
|
sedissemus. Hoc igitur primum veluti mentium animique temptati
|
|
veneno sumus. Sed dii melius: neque longum istud fuit neque quicquam
|
|
ex eo secutum est quod emendari non posset: divisio sola, ut sciatis cui
|
5
|
heres sit, sed postea (quod satis est) gratia et rursus solida fraternitas,
|
|
immo hercule maior artiorque coniunctio post paenitentiam. Nesciunt
|
14.1
|
homines quantum boni fraternitas habeat qui numquam dissederunt. Ut
|
|
dulcius serenum post tempestates est, ita nostris animis laceratis et
|
|
†domi† castigatis velut portus ille fraternitatis occurrit. Amabamus
|
|
etiam in praeteritum, nec caritas fuit illa sed invicem satisfactio.
|
5
|
Utinamque hoc non palam, non manifeste fecissemus, ut videretur frater
|
|
meus nullo modo mutaturus testamentum.
|
|
Personae igitur nullo modo comparantur: alienus et frater. Supervacua
|
15.1
|
mentio discordiae, cum et illo tempore constiterit innocentia, et id
|
|
tempus quod in culpam deducitur non solum sine discordia fuerit,
|
|
verum etiam maior atque artior caritas post illam de qua locutus sum
|
|
paenitentiam increverit.
|
5
|
Proximum est, ut opinor, excutere causas. Et quod ad me quidem
|
16.1
|
pertinet videor de his satis locutus. Nam si inimicitiae eo tempore non
|
|
fuerunt quo frater meus accepit venenum, mihi certe hoc faciendi ratio
|
|
non fuit: qui, si essem malus frater, uti tamen bonitatis simulatione
|
|
debebam usque ad mutationem testamenti: nam quid obstabat quo
|
5
|
minus non ultionem tantum sed etiam lucrum consequerer? Si ego non
|
17.1
|
habui rationem dandi veneni fratri, videbo an hic habuerit. Heres est:
|
|
hoc per se potens est. Omnia quaecumque toto orbe terrarum commit-
|
|
tuntur scelera circumspicite, iudices: pleraque ex cupiditate nascuntur.
|
|
Haec latrones facit, haec piratas, haec intra muros etiam atque intra
|
18.1
|
domos nostras et templa sicas percussorum acuit, inde nata sunt venena;
|
|
ut mihi videatur rerum natura omnibus in hominem collatis bonis unum
|
|
metum opposuisse. Tolle pecuniam: bella sustuleris, sustuleris seditiones.
|
|
Hanc ergo causam habuisti. Et aliud est aliis pecunia. Si de cupiditate
|
19.1
|
sola loquendum mihi foret, dicerem: 'hereditatem concupisti, homo
|
|
locuples.' Nunc hereditatem concupisti id solum habiturus quod scelere
|
|
adquisisses. Quid enim? iam te metiri incipis et longam domus nostrae
|
|
patientiam calcas? Ecquid scis quid paulo ante fueris? Nunc te circum-
|
5
|
fluens pecunia, nunc ista mancipia et quidquid quaesisti scelere ditabunt?
|
|
Venenum dicor dedisse in cena mea. O di inmortales! Erat quidem
|
20.1
|
honestius illa defensione patrocinari causae meae. Venenum aliquis inter
|
|
lares suos, inter sacra mensae, coronatis pariter quos colebamus dis
|
|
inmortalibus, venenum aliquis hilaris hilari dedit? Non hoc ipsum
|
|
obstitit conatibus meis, quod non credebatur? Venenum aliquis circum-
|
21.1
|
stante familia, praesentibus ministeriis daret, foedaturus continuo
|
|
cadavere illud convivium suum? Ut severa nobis antiquitas tradidit,
|
|
infestos animos placavere mensae, et homines qui inter se armis atque
|
|
exercitibus conflixerant tuti tamen iacuere media cenae fide. Sic defendi
|
22.1
|
decebat innocentiam. Sed quatenus tamquam maligni loquimur,
|
|
quatenus tamquam suspecti, in praesentia seponite mentem meam,
|
|
seponite fraternitatem, seponite ante actam vitam. Tamquam de vene-
|
|
ficio loquor. Quo minus loco, quo minus tempore dare fratri meo
|
5
|
debuerim venenum? Neque enim quisquam dubitat, iudices, quin
|
23.1
|
faciendi sceleris consilium non unam viam intueatur, ut ad summam
|
|
cogitati inchoatique perveniat, sed illam alteram vel magis necessariam
|
|
et quae penitus in cogitationibus sedeat, ut scelus quod commisit neget.
|
|
Venenum do: et unde scio an exhausta potione statim concidat? Venit
|
5
|
ad mensam meam, inter convivas meos expirat frater meus: in quem
|
|
scelus translaturus, quem deorum hominumque invocaturus? Non fuit
|
|
ergo locus idoneus, non fuit tempus. Adice quod ego daturus venenum
|
24.1
|
potui timere ne deprehenderer, ne praesentiret, ne intellegeret, ne colore
|
|
venenum deprehenderet, ne qua vis odoris se ostenderet. Nulli venenum
|
|
facilius dari potest quam qui accipit utique tamquam medicamentum.
|
|
Ergo nullum consilium sceleris mei est; at tui quanta occasio! Quam-
|
25.1
|
quam de hac postea loquar; paulum enim me interpellat ordo, ut illud
|
|
defendendum existimem, quod fratrem meum ait suspicatum. Ante
|
26.1
|
omnia, iudices, quod sit illud suspicionis genus non intellego. Postquam
|
|
biberat, fingamus cibos redundasse, fingamus aliquem sensum interi-
|
|
orum fuisse: haec tamen omnia accidere etiam ex innocenti convivio
|
|
possunt. Unde ergo suspicio est? Unde illae simultates, unde illa
|
5
|
discordia. Simul et illud vos, iudices, intueri oportet, epota huius
|
27.1
|
potione fratrem meum continuo perisse: non potest videri eo veneno
|
|
perisse in quo ante momentum mortis suspicio fuit. Verum haec ex
|
|
huiusmodi causis orta suspicio plenissimam †defendi† veneni oc-
|
|
casionem dedit. Prima illa, quod habebas cui obiceres, altera illa, quod
|
5
|
qualemcumque potionem accepturus erat frater: etsi illam tristem visu,
|
|
etsi illam gustu asperam, bibendum est tamen cum dicas remedium.
|
|
Sed quid ego diutius? Si venenum a me accepisset, tu sanasses: nam et
|
28.1
|
pollicitus es, habebas medicamentum, et tale medicamentum dicebas
|
|
quo propere reduceres spiritum, quo vita reponi posset, quo venena
|
|
fugarentur, quo transmitterentur. Potionem dedisti aut remedii aut
|
|
veneni. Si remedii dedisses, viveret. Non id apparet. Ergo venenum
|
5
|
dedisti.
|
|
Multa sunt, iudices, quae minus clare verbis atque actione exprimi
|
29.1
|
possunt. Utinam quidem fortuna praestitisset ut frater meus viveret:
|
|
ostendissem vobis medicum. Hoc enim ante omnia dico, iudices:
|
|
medicum. Ostendissem potionem hanc non cotidianam et qua omnes
|
|
utimur, sed medicamentis permixtam et oneratam. 〚Dat medicus me-
|
30.1
|
dicamentum. Qui acceptam bibit potionem, statim expirat.〛 Quid
|
|
tandem hic argumentandum erat, quid tandem hic probandum? Non
|
|
oculis iudicassetis, non continuo strictis faucibus rapiendus ad sup-
|
|
plicium veneficus videretur, qui nunc etiam spolia occisi hominis tenet
|
5
|
et, subito locuples, ait se tantundem habere quantum me qui nuper
|
|
divisi.
|
|
Mihi quid relictum est praeter luctus et lacrimas? Ultimum ergo illud
|
31.1
|
nobis, frater miserrime, convivium erat? Sicine digressi sumus? In has
|
|
spes discessimus? Habui occasionem †merendi†. Diu insidiatus essem.
|
|
Potui tibi venenum dare de quo nihil suspicareris.
|
|