Abdico te nisi desinis
Stricto gladio et cruento processit adulescens in contionem et dixit oc- 322.pr.1
cisum a se patrem quod ab eo tyrannis adfectaretur. Perduxit magi-
stratum in domum, ostendit apparatum tyrannidis. Cum excuteretur
corpus, inventae sunt tabellae ad filium, in quibus erat hoc: 'abdico te
nisi desinis, et si contradixeris indicabo causas.' Reus est iuvenis ad- 5
fectatae tyrannidis.
DECLAMATIO
  Quod circa probationem criminis huiusmodi difficillimum solet esse, 1.1
certum est: adfectatam tyrannidem; certum est adfectatam esse in hac
domo; omnisque eo deducitur quaestio, ut dispiciatis utrum a patre
huius an ab hoc sit adfectata.
  Nihil de moribus huius adhuc dico: aetates comparate. Senex ille et 2.1
aetatis exactae quam rationem adfectandae tyrannidis habuit?—nisi
forte propter filium hoc fecit. Hic adulescens est: omnes cupiditates,
omnes impetus in hac aetate facilius convalescunt. Est quaedam praeterea
ratio sceleris (si hoc tamen nomen ullum accipit scelus): id temptavit 5
quo frui diu posset. —Haec aetatum comparatio, illa animorum.— 3.1
Pater modestus est: etiam si quid facere severius voluit, minatus est. Hic
contra qualis adulescens? Ut nihil aliud obiciam quam quod ipse con-
fessus est, quam quod gloriae loco pro contione dixit, patrem suum
occidere potuit. Non quaero an innocentem—erit huius rei procedente 5
oratione nobis locus; interim, occidere patrem potuit. Quid non cadat 4.1
in hunc animum, quid non recipiat haec temeritas? Minus est quod
negat. Si componendus nobis esset aliquis qui opprimere rem publicam,
qui libertatem patriae auferre posset, quam tandem mentem aliam
existimaremus? Fingamus hominem cruentum, hominem crudelem, 5
hominem apud quem nihil valeant iura naturae. Est quaedam scelerum
ipsorum societas, adeo ut vel uno appellari nomine potuerit utrumque
parricidium.
  Ergo et ex aetatibus et ex moribus credibilius est adfectatam ab 5.1
adulescente quam a sene tyrannidem. Cetera qualia sunt? Ac primum te
interrogo, si adfectari tyrannidem a patre tuo existimabas, cur occideris
antequam criminareris. Neque enim difficilis damnatio, nec longa iudicii
mora sequebatur: apparatus tyrannidis erat in domo. 'Deducendus 5
tamen ad magistratus.' Et hoc certe non difficile fuit adversus senem ei
qui occidit †eum quem criminaturus erat ut responderet sibi†. Non 6.1
potest ergo videri rei publicae gratia fecisse cui plus aliter praestitisset.
Nunc excutiamus qua causa feceris. Ante omnia gratias magistratibus
ago quod, non deprehendisse contenti ea quae ostendebantur, aliquid
et ipsi viderunt. Gratias ago etiam providentiae deorum inmortalium, 5
qui numquam ita opprimi veritatem voluerunt ut non magnis suis
vestigiis emineret. Recitentur hae tabulae: 'abdicabo te.' Non lego 7.1
sequentia. Nego hanc esse fiduciam eius qui de adfectanda tyrannide
cogitavit. An ille in iudicium vocare ausus fuisset et ignominia adficere
adulescentem omnia scientem? Non enim tyrannis convincenda vestigiis
erat neque argumentis eruenda: domi arma, domi apparatus. Et si hanc 8.1
causam abdicandi te non habuit, dicas oportet quam aliam habuerit. Non
consentiebas consiliis eius? Hoc minus te debebat offendere: ille, si te
tamquam indicem timuisset, potuit occidere. Satis ergo plenum vel hoc
erat argumentum innocentiae, severitas et vindicta. Quid tamen adiectum 9.1
est? 'Si responderis, causas indicabo.' Quaerite nunc uter malae sit
conscientiae. Ille minatur. Cur taceri voluit? Quoniam pater erat,
quoniam numquam hi adfectus in tantum vincuntur odio ut non ad
naturam suam tamen revertantur. Causas, quas ille se dicturum minatus 5
est, tu ostendisti. Haec arma detecturus erat si respondisses, hos ap-
paratus protracturus in medium.
  Satis apparere omnibus arbitror adfectatam ab hoc esse tyrannidem. Ne 10.1
quem autem vestrum securum faciat hoc, quod oppressa, quod de-
prehensa est tyrannis; apparatus enim iste testatur adulescentis mentem.
Num latro innocentiam accipit si quis illi gladium extorqueat? Minatur
aliquis moenibus flammas: num igitur facere securitatem civitati potest si 5
quis faces eius extinxerit? Non habet nunc arma, non habet apparatum:
sed habet animum.
  Nec mihi hoc satis est adprobare, iudices, tyrannum futurum, nisi 11.1
illud quoque ante oculos vestros posuero, qualis sit futurus tyrannus.
Ullius hic parcet corpori qui patrem trucidavit? Ullius hic criminis aget
verecundiam qui parricidium professus est in contione, qui gladium
illum cruentum stillantemque sanguine ostendere populo non recusavit? 5
Quid ille manibus imperabit alienis, tantum suis ausus?