SERMO
  Quam potest maxima religione iudicum implendus animus est. 323.1.1
Nam et sacerdos reus est, et datur ei crimini quod dedicaverit templum
et, quod utilissimum et causae etiam facile est, hoc tempore: nam et
praesentia numinis eius de quo agitur adprobata est.
DECLAMATIO
  Deos inmortales omnes quidem, praecipue tamen numen et mihi 2.1
maxime familiare et, sicut proxime experti sumus, praesentissimum,
iudices, invoco: ante omnia ut, si respectu sacrorum, si pietate, si
religione sola ductus feci quod obicitur mihi, velint inpunitum esse
sacerdotis officium; tum (quod me aliquando sollicitum habet) ne 5
aspere, ne irate hanc iudicii faciem intueri velint, in qua capitis periculo
luitur quod templum dedicatum est. Oro igitur atque obtestor, si fieri 3.1
potest, ne damnari me velint, si minus, ne vindicari, tueanturque
civitatem in hac quam modo habere coepimus pace: immo vero hanc
vestris animis voluntatem, hoc propositum mentis inspirent, ne eo
tempore deos laedere velitis quo illis iam Alexander satisfecit. 5
  Qui, etiamsi bellum contra nos traditum ac relictum a patre usque 4.1
suscepit, etiamsi non tam propria quam hereditaria nobiscum constitit
contentione, omnia tamen alia inpune faciebat: dum res intra caedem
hominum stetit, dum intra vastationes agrorum, quamquam totius sancti
ac venerabilis soli, secunda res tamen, ac ne illa numina quidem quae 5
semper excubare videntur pro nostra civitate satis ad tuendam urbem
profuerunt. Ut vero ignem sacris postibus, ut ferrum vetustissimae 5.1
religioni admovere ausus est, intellexit sibi non esse bellum nobiscum.
Libenter audio quae ex diversa parte dicuntur: aegrum exercitum,
praecipiti morte consumptas copias; quis enim non videt omnia ista facta
esse ut rursus templum esset? Ita illius quoque concitati, ut auditis, ac 6.1
temerarii iuvenis motus est animus. Vidit non aliunde petendum esse
quam a dis inmortalibus praesidium. Oraculum poposcit. Quae hic
culpa nostra est? Accepit. Videlicet dii inmortales ut peccantibus graves,
ita satisfacientibus faciles: si noluissent remedium illi pestilentiae con- 5
cedere, non indicare potuerunt. Restitui iussere templa. Gratias publice 7.1
privatimque agamus: dedicare ipsi non permiserunt. Divisum parti-
tumque responso est quid Alexander facere deberet, quid nos. Ille quod
debuit fecit: templum speciosius quam fuerat et cultius extruxit animo
regis periclitantis; partes supererant meae. Excuso me vobis, dii inmor- 8.1
tales, quod non statim ad condicionem dedicationis accessi: hoc enim et
responso et Alexandro satis erat, quod permittebant. Ego nihilominus
magna mercede suscepi hoc officium: pacem poposci. Impetravi: veluti
ore ipsius dei iussus promisit, praestitit. Haec est criminum meorum, 5
iudices, summa: et templum habemus et pacem.
  Hosti opem tulisse dicor. Nondum causas facti mei reddo, nondum 9.1
rationem legis ipsius excutio; interim, quid vos putatis opem ferre?
Neque enim id solum quaeritur hac lege, an aliquis hosti profuerit.
Multa enim quae utilia sunt hosti et inviti et inprudentes facimus.
Ideoque hoc non complexa lex est, sed adversus eum se destrinxit qui 5
opem tulisset: illud, ut opinor, tale <est>, qui auxilio iuvisset, qui armis,
qui commeatu. Non sine causa: haec ipsius verbi proprietas continet.
Lex quaeri voluit an quis opem tulisset; quodammodo manum de-
prehendit et ferentem coarguit. Causam autem huiusce iuris quis 10.1
ignoret? Animus, ut opinor, eius punitur qui hosti prodesse voluit.
Adversus proditorem, adversus hostem rei publicae conscripta lex est.
Quae si talia sunt, quid simile his commisi? Templum dedicavi.
Viderimus an hoc hosti profuerit; ad causam meam pertinet sciri quid 5
ego fecerim, non quid ex eo factum sit.
  'At enim hoc hosti profuit.' Si ideo feci ut hosti prodessem, sane 11.1
sim legi isti obligatus. Si cum aliquid facerem pro universa re publica
utile etiam hosti fuit, non, ut opinor, damnis contendendum fuit.
Videamus ergo an hoc pro re publica fuerit. Nondum dico quae secutura
fuerint si non dedicassem; interim cum pietate vestra, Athenienses, 5
loquor. 〚Templum non illud vetus, non illud praesentissimae religionis, 12.1
non illud sit a quo totius civitatis nostrae petitur auctoritas, sed novum
aliquod et adhuc inexpertum; video in finibus nostris: est dedicandum.
Haec enim, priusquam dedicationis accipiant summam religionem,
opera sunt tantum: dedicatio est illa quae deum inducit, quae sede 5
destinata locat. Hoc ideo facere non cuicumque permittitur, nisi castae
manus, nisi familiaris sacris animus accesserit. Dedicatio solis, ut nunc
comperimus, concessa Atheniensibus.〛 〚Hoc ergo fieri reor, iudices, 13.1
quod, cum ceterarum civitatium templa, in ipsis posita urbibus, fre-
quenter cum totis ruere atque incendi moenibus viderimus, nulla
vindicta, nulla religio, nulla eos qui fecerant supplicia consecuta sunt,
hic sacrilegium pestilentia vindicatum.〛 Dedicationem destinabat: neque 14.1
enim aliter saltem templum esse existimaverat nisi dedicaretur. De
quocumque templo loquor: hoc templum non dedicabo? Quam multa
adhuc remitto! Taceo quid dii voluerint, taceo quid responsa praece-
perint; humanis consiliis locum relinquo: non dedicabo? Procedere ultra 5
volo: si Alexander ab obsidione tantum Athenarum recessisset, nonne
aedificassemus, nonne restituissemus? 〚Equidem ego omnibus nostris 15.1
sacris crediderim inesse numen.〛 Debetur hoc Atheniensium civitati,
debetur vetustissimo generi, debetur solo de quo contendisse quondam
deos inmortales non sine causa creditum est. Cetera tamen opinione
credimus et coniectura colligimus: in hoc numine sensimus momenta 5
bellorum, hoc pars utraque cognovit, hoc numen scit esse Alexander.
Adice quod <dii> dedicari voluerunt. Si a quocumque voluissent, oc-
cupandum fuit mihi, cum Atheniensis sim; totum enim ego hunc
populum, iudices, puto sacerdotem. 'At enim sic effectum est ut 16.1
laborare pestilentia exercitus Alexandri desineret.' Non dico desiturum
alioqui fuisse; periturus sit Alexander, perituri sint milites omnes: vultis
uti hoc sacrilegii publici beneficio? Si quis vobis hanc poneret condi-
cionem, Athenienses, ut omnium potiremur gentium eversis exustisque 5
templis, non profecto acciperemus. Pluris nobis pietas, pluris nobis
opinio, pluris disciplina civitatis fuisset. Moritur miles Alexandri: sed 17.1
templum sine numine, sine religione, sed templum adhuc est inter
praesidia hostium, sed non adire mihi, non colere, non agnoscere, non
agere gratias licet. Vos porro cur perire exercitum Alexandri, cur 18.1
perseverare istam pestilentiam vultis? Nempe ne bellum haberetis.
Habetis pacem. Beneficium dedistis; ex illo quem gravissimum hostem
timebamus habemus potentissimum amicum. Sint sane pertinacia odia, 19.1
Alexander responso satisfecerat: quod ad ipsum pertinuit, templum
restituerat, quod ad secundam quoque partem responsi pertinebat,
fecerat potestatem dedicandi. Mercedem quanta maxime dari poterat rei
publicae dedit. Tam iniustos vos creditis deos inmortales ut non fuerint 5
cogitaturi cuius culpa templum vacaret? Nam, ut dixi, si pestilentiam
finiri dii inmortales noluissent, aut nullum responsum aut aliud certe
dedissent. Demonstrata satisfactio et in hoc valet, ut accipienda sit.
  Vereor, iudices, ne quid fingere ex necessitate periculi videar, verum- 20.1
tamen me religionis meae dissimulare quae acciderunt non sinit ratio.
Alexandrum apud me valuisse solum putatis, aut ullam mercedem? Ego
illum recessurum putabam, etiamsi non pacisceretur. Deus, deus ille
(testor ipsum et praesentissimi conscientiam numinis), ille adegit, ille 5
iussit, ille in has preces misit: secundum hoc quodammodo fuit respon-
sum.