Bona sacrilegi
|
|
Qui reum caedis damnaverit, bona eius possideat. Sacrilegi bona
|
324.pr.1
|
templo consecrentur. Damnatus caedis cum torqueretur, dixit et
|
|
sacrilegium a se commissum. Ambigitur de bonis: sacerdos templo
|
|
vindicat, accusator sibi.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Antequam leges comparamus, intueri personas libet. Nos nullam
|
1.1
|
habemus in litigando propriam cupiditatem: non adquirimus nobis,
|
|
petimus bona templo, petimus honorem deo. Adversarius sibi vindicat
|
|
et in praemium operae suae deposcit; ostendit quare accusaverit.
|
|
Quemadmodum personas comparavimus, ita comparemus et leges.
|
2.1
|
Idem demus utrique tempus, eandem utrique legi causam, ipsae tamen
|
|
etiam citra defensiones non parem rationem habent: scripta est altera
|
|
deo, altera homini. Aequum est priorem esse rationem religionis.
|
|