SERMO
  Hic subici poterit et locus in quo laudemus hanc legem. 324.3.1
DECLAMATIO
  Praeterea et alioqui iustius est sacrilegi bona pertinere ad templum 4.1
quam damnati ad accusatorem. Quare? Quoniam in sacrilegio propria
templi iniuria est, in damnatione rei alienum crimen. Ita illic praemium
est, hic solacium; illic datur ista pecunia, hic quodammodo redditur.
  Haec comparatio esset si ipsas leges committeremus; nunc nostra et 5.1
tempore prior est. Ante enim commisit sacrilegium quam caedem. Ac-
cusator hoc nititur, quod ante damnatus sit caedis quam sacrilegium
confessus sit. Non est autem intuendum quo tempore aperuerit se culpa
sed quo tempore commissa sit, quo tempore hanc poenam de qua 5
quaeritur ille meruerit. Id cum ipsa natura iustum est, tum etiam legibus 6.1
apertum. In caede enim spectanda sit damnatio, in sacrilegio tempus
ipsum intuendum. Quare? Quoniam lex tua ita scripta est ut qui
damnaverit bona possideat [possidere non potes], lex mea ita scripta est
ut bona sacrilegi ad deum pertineant. Statim ergo ut fecit sacrilegium 5
devotus huic poenae est, et ante ista bona ad deum pertinere coeperunt
quam lex damnaret. Vide quantum recedas ab intellectu iuris huiusce. 7.1
Si caedem ante sacrilegium commisisset, tamen †quoniam† postea caedis
damnatus esset, ad deum potius pertinerent. Non enim prodesset tibi
quod prius caedis tempus esset, quoniam lex tua non ad caedem sed ad
damnationem pertinet. Nunc vero, cum sacrilegium ante commissum 5
sit quam caedes, non est dubium quin bona ista templi sint.
  'At enim praemium mihi debetur. Meo enim beneficio et sacrilegium 8.1
illud inventum est.' Immo hercule etiam illa caedes beneficio suo: ex quo
semel manus inquinavit, insecutae sunt illae protinus furiae, ut hunc
hominem palam occideret, ut reus deferretur, ut damnaretur, ut
torqueretur, ut confiteretur. An vero tu illum, quod sacrilegium a se 9.1
commissum esse dixit, praestitisse ignibus quos nos subiecimus aut
flagellis putas? Nihil illa tormenta ad confessionem sacrilegii pertinebant,
non de hoc torquebatur. Numen erat profecto, numen illud quod
subiceret faces, quod acrioribus stimulis agitaret. Vos de caede tor- 5
quebatis, ille de sacrilegio confitebatur.