<DECLAMATIO>
|
|
Fuerit necesse est ratio aliqua et causa propter quam dives non ipsam
|
325.10.1
|
ad quam pervenire volebat hereditatem scripsit heredem. Obstiterit
|
|
oportet pudor non ille praetereundi aliquem propinquorum: praeteriit
|
|
enim; non ille scribendi aliquem extrarium heredem: scripsit enim
|
|
extrarium; non ille bona sua in aliquem humilem demittendi: demisit
|
5
|
enim. Obstiterit oportet familiarior aliqua causa: non poterat salvo
|
11.1
|
pudore hanc scribere heredem. Postea vobis causam verecundiae huius
|
|
adprobabo, postea scribentis animum; interim, fuit aliquid quod ob-
|
|
staret diviti quo minus hanc scriberet heredem.
|
|
'Quo merito' inquit 'tuo te scripsit heredem?' Vox communis est:
|
12.1
|
isdem verbis interrogare te possum: quid merueras ut te scriberet
|
|
heredem? Quamdiu enim tertium non exhibes cui debeatur hereditas,
|
|
inter nos quaestio est. Si nominasses, fortasse et illi dicerem: quo merito?
|
|
Sed neque nominas ullum extrarium neque vindicare tibi potes here-
|
5
|
ditatem. Proinde nobis responde: quo merito? Nullo. * * * Quis ignorat
|
13.1
|
testamentorum fortunam? Et esset fortasse in totum iniquum requiri a
|
|
nobis mentis alienae rationem. Sunt quidam inrationabiles impetus
|
|
animorum, quaedam gratuita, ut vulgo vocantur, odia. Quotiens
|
|
audivimus filium dicentem: 'quo meo merito pater me exheredavit?'?
|
5
|
Nullam rem frequentior admiratio sequitur.
|
|
Sed tolerabile erat si interrogaremur hoc tantum de hereditate: altius
|
14.1
|
convicium quaestio ista habet. Quid si non communis ista infamia
|
|
fuisset, quid ergo? Negem fuisse rumorem qui aspergeret hanc feminam?
|
|
Tu scis an vera sint. Et praesenti fortasse liti vel expediebat confiteri.
|
|
Nam si istud quod intellegi vis verum est, utique hereditas nostra est.
|
5
|
Sed pecunia potius periclitemur: nullum meritum uxoris tuae adversus
|
15.1
|
divitem fuit. Quasi vero meritis tantum hereditates contingant. Interest
|
|
an ametur qui amat? Potuit hanc amasse feminam dives, salva huius
|
|
conscientia: erat speciosa, erat, potuit in hunc adfectum incidisse. Multi
|
16.1
|
sunt qui testamenta sic scribant tamquam illud ad vitam eorum pertineat.
|
|
Sic quidam heredes scribunt eos quos captant tamquam intellecturos,
|
|
quamquam secreto scriptos. Potuit ergo amor in causa esse, potuit ipsa
|
|
pudicitiae admiratio in causa fuisse. †Sedit† virtutum intellectum rerum
|
5
|
natura: nulla tanta vitia sunt quae non meliora mirentur.
|
|
Sed quatenus suspicamur, videor perspicere rationem quare hoc tibi
|
17.1
|
mandaverit. Nondum illa opinio, nondum accusator †videt haec tam-
|
|
quam ab advocatis audies ego de te suspicer†. Pauper eras, vicinus eras.
|
|
Huius noti mores, certa sanctitas; argumento probabimus: cum rumor
|
18.1
|
utrumque infamaret, tu reus factus es; a te lenocinium committi dixit
|
|
accusator, non ab hac adulterium. Non ergo nova haec erit suspicio mea
|
|
neque ex me nata. Id quod accusator tibi obiecit, hodie credo: locutum
|
|
esse tecum divitem, egisse tecum, promisisse tibi multa, novissime etiam
|
5
|
iactasse testamentum.
|
|