Legati filius victima pestilentiae
|
|
Qui pestilentia laborabant miserunt legatum ad oraculum petendum.
|
326.pr.1
|
Responsum est ei filium ipsius immolandum esse. Ille nuntiavit civitati
|
|
sacra desiderari; filio verum confessus est. Sacris finitis pestilentia non est
|
|
finita. Filius processit in contionem et se ipse interfecit. Finita pestilentia
|
|
reus est legatus laesae rei publicae.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Existimaveram, iudices, consecutum esse me hoc saltem, ut sanguine
|
1.1
|
meo servata civitas datae salutis grata meminisset, atque eo magis quod
|
|
filius meus non necessitate immolatus erat sed voluntate. Verum hoc
|
2.1
|
adeo in contrarium cessit ut inventi sint in hoc populo qui, rem nescio
|
|
indignatione magis dolendam an vanitate ridendam, obiciant homini
|
|
pestilentiam. Et remedium deberi diis inmortalibus putant, si quid vero
|
|
passi sumus tali remedio dignum, nostrae infirmitati adsignatur.
|
5
|