SERMO
  Fere commendatio per haec petenda erit, quae illi difficillima est. 326.3.1
Quod ad quaestiones pertinet, primae communes sunt fere omnibus
controversiis quae hac lege continentur. Quaerendum est enim quid sit
laedere rem publicam, et paulo fortius in hac controversia, in qua tractum
esse pestilentiae malum hoc nuntio manifestum est. 5
DECLAMATIO
  Postea ergo causam ipsam defendemus, postea factum commendabi- 4.1
mus; interim satis est non esse me hac lege qua deferor nocentem. Sane
credatis inputari mihi posse civium mortes: sunt iura quae istud defen-
dant. Non esse explicitam legationis fidem dicitis: habet haec quoque lex
actionem suam. Neque est quaerendum apud vos an alio iudicii genere 5
damnari possim; interim hoc ius ad me non pertinet. Nam si rei publicae 5.1
<laesae> lex est, haec nihil ad hominum mortes, nihil ad ea quae privatim
quoque vindicari possunt. Obicias oportet aliquid quo publicum fuerit
per me laesum; in hoc nihil obicis mihi praeter mortis hominum. Quod
crimen an verum sit, postea viderimus; interim (ut dixi) legi et iuri 5
coniunctum non est.
  Mora tamen mea aliquid detrimenti civitas accepit? Si hoc defenderem 6.1
infirmitate animi mei, satis defensionis esset non odio me civitatis
fecisse. Filium meum immolandum esse dixerat deus. Putate id egisse
me, ne immolaretur: hostias caedi mirabamini? Quid? vos non maluistis?
Exorare posse sollemnibus sacris existimabamus deos. Quid? vos haec 5
remedia non temptastis? Secum quisque cogitet quantum mihi inpositum
onus, qualis exacta vox. Sed ne mentitus quidem sum. Sacra exigi a diis 7.1
inmortalibus dixi: non sacra exigebantur, non sacris placati sunt?
Alioqui nihil me fecisse subripiendae hostiae gratia cui non manifestum
est? Indicavi filio maximi animi. Ergo ne hac quidem venia dignus est
pater, si hoc filio voluit deberi, quod moriebatur? Quod quidem neque 8.1
consilii mei neque voluntatis primum fuit. Credite eum qui legatus
missus sit, credite eum qui responsum acceperit, renuntiaverit, nihil
animo suo, nihil propria mente fecisse: hoc profecto quaerebatur
exemplum, ut narraretur iuvenis qui pro re publica mortem non 5
recusavit, qui in conspectu civium visceribus suis ferrum inmersit. Non
potuisse aliter finiri pestilentiam quomodo vultis adprobem? Sic finita
est. Non enim profecto dii inmortales poenam petebant, nec in 9.1
supplicium filii hoc responsum dederant civitati. Magna arcessebatur
anima; debuit duci honesta via. Quem igitur potius in fine actionis meae
invocem quam illum mihi proprium deum?