Sterilis trium noverca
|
|
Introducta tribus privignis sterilitatis medicamentum bibit. Repudiata
|
327.pr.1
|
iniusti repudii agit.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Quod primum pertinet ad pudorem huius feminae, non adulterium
|
1.1
|
obicitur, non aliqua adversus maritum licentia. Necesse est plurimum
|
|
eius moribus tribuat ex qua liberos quaerit. Omnis repudii causa in
|
2.1
|
crimine uno consistit. Hoc quale sit, postea videbimus; interim, unum
|
|
est. In quo mortalium tanta felicitas? Nec de femina loquor, cuius in-
|
|
firmior sexus est, sed in ipsis etiam qui prudentia sapientiaque gloriari
|
|
solent habet locum paenitentia. Sed <hoc> unum sane sit grave, sit
|
3.1
|
scelestum (et hercule credibile erit in ea quae tres privignos habuit):
|
|
expecto ex his aliquid novercalibus factis. Venenum paravit, insidiata
|
|
est liberis tuis, vel, quod levissimum est, expugnare animum tuum
|
|
voluit? Nihil horum. Novum et inauditum antea crimen: noverca
|
5
|
nimium dicitur amare privignos.
|
|
'Sterilitatis medicamentum bibit.' Si tu liberos non haberes, poteram
|
4.1
|
tamen illa dicere: periculum timuit, documentis quarundam infeliciter
|
|
parientium mota est, fortasse male sensit de temporibus ipsis, vidit eam
|
|
luxuriam, ea vitia, ut paene educare liberos amentis esset. Tu porro in
|
|
uxore nihil aliud expectas quam fecunditatem? 'Non parit.' Sed ob-
|
5
|
sequium, sed fidem praestat. Sed iam tempus est propriis eam rationibus
|
5.1
|
defendi. Bibit illud cum tres liberos haberes. Nec statim hoc amore et
|
|
adfectu defendo; interim tamquam ambitiosam tuebor. Voluit effugere
|
|
fabulas novercarum, voluit se adversus casus etiam praeparare, †illam†
|
|
nihil in domo habere propter quod privignis invideret. Quid si fecit hoc
|
6.1
|
non modo novercae sed etiam uxoris optimae animo? Plenam invenerat
|
|
domum, plenum testamentum. 'Quid mihi' inquit 'cum partu erat?
|
|
Dederat mihi fortuna iuvenes; neque maritus eius aetatis est ut con-
|
|
cupiscere novos liberos possit. Ne fraternitatis quidem eadem iura futura
|
5
|
erant inter tam dissonantes tamque discordes.' At nunc expellitur et,
|
7.1
|
quoniam bona fuit noverca, nec liberos habitura est nec virum.
|
|