SERMO
|
|
Rei persona ante omnia infirmatur, et necesse est nos ab ea incipere.
|
328.1.1
|
Prius ergo sumimus id quod prius videtur esse in persona. Occidisse
|
|
dicitur fratrem: hoc etiamsi non possumus efficere ut in rerum natura
|
|
non esse videatur, eo tamen perducemus ut non facile credatur.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Obicitur reo discordia cum fratre; et hoc, priusquam ad causas
|
2.1
|
pertineat occidendi, ad crimina personae admittimus. [discordia cum
|
|
patre] Ante omnia, commune maledictum est cum eo qui vindicatur, et
|
|
penes quem culpa fuerit magis potest pater scire quam accusator.
|
|
Asperiorem esse autem adversus suos interim et fiduciae argumentum
|
5
|
est, et hoc adeo non valet ad probationem tanti criminis ut contra sit.
|
|
Iam enim transimus ad causas.
|
|
Dicitur occidisse fratrem inimicum. Non dico illa: non protinus, si
|
3.1
|
causae sceleris sint, scelus quoque constat. Ut enim ita composita esset
|
|
natura rerum ut omnia facta causas †superarent†, plures erant propter
|
|
quas non occideret. Nam erat occidendi quod inimicus est, non occidendi
|
|
quod frater est, non occidendi quod periclitaturus, non occidendi quod
|
5
|
ipsa per se innocentia satis iustas rationes habet. Ergo non continuo
|
4.1
|
sequitur ut, si quis odio aliquo concitatus est adversus alium, hunc etiam
|
|
ferro extincturus sit. An vero innocenter inimicitias geri vel inter alienos,
|
|
vel inter extrarios fas non est? Cotidianis iurgiis forum strepere, adsiduas
|
|
lites videmus; quis non dies convicia, quis non maledicta adfert? Scelus
|
5.1
|
ex natura mentis oritur. Huic vero etiam ad causas metuendi sceleris
|
|
accessit, quod iurgium ei cum fratre palam fuerat. Cauta sunt huiusmodi
|
|
scelera et circumspecta; neque enim est quisquam tam perditus, tam
|
|
inutilis sibi, ut non ista committat proposito negandi. Et mehercule
|
6.1
|
quam hoc ipsum repugnat, quod ab accusatore pro potentissimo
|
|
ponitur, quod in cubiculo suo occisus est, quod in lecto suo! Nihil
|
|
minus commisisset percussurus quam ut hoc ei obiceretur. Latrones
|
|
longe a receptaculis suis spoliant; ferarum quarundam dicitur haec esse
|
5
|
natura, ut procul a cubilibus rapiant. Fratrem discordem in domo, in
|
|
cubiculo occidit ut qui neget?
|
|
Sed ne apud ipsum quidem accusatorem hae causae satis valuerunt.
|
7.1
|
Neque enim servi torquendi ratio erat si fecisse filium existimarem.
|
|
Desine ergo hoc uti argumento, et me testem citare contra eum qui
|
|
defenditur. Servum torsi: quis nescit hoc accidere nihil indicanti? Servum
|
8.1
|
torsi, cubicularium eius qui occisus est; nihil in servo suspicatus sum
|
|
alterius filii. Nec potest mihi obici neglegentia quaestionis: quaesivi enim
|
|
<diligenter>. Nec in hac diligentia suspicio adversus filium alterum: ipse
|
|
demum qui erat percussus quaesivit.
|
5
|
'Quid ergo' inquit '<in> tormentis confessus est?' Dura est condicio
|
9.1
|
interrogationis huius, cum id quaeritur quod si respondeas non creditur.
|
|
Vis enim, accusator, voce mea stari? Vis credere iudices quidquid
|
|
respondero? Das etiam mihi fingendi libertatem: propter hoc ipsum
|
|
perdam necesse est fidem, quod mihi dicere licet quidquid voluero. In
|
10.1
|
alia, inquam, parte filio meo conferam si qua potero advocatus; pro
|
|
testimonio mihi remittet. 'At ne ipsi quidem filio indicasti.' Quid? hoc
|
|
colligis noluisse me dicere quod contra ipsum erat? Quae ratio tacendi
|
|
fuit si filium meum fecisse credebam, quae ratio tacendi apud ipsum?
|
5
|
Nam sive irascor, vindicari possum hac voce quam contra illum habeo,
|
|
sive inputare indulgentiam volo, plus illi praestitero si scierit [se fecisse].
|
|
Cur ergo non respondi? Iam videor iudicibus reddidisse rationem. Sic
|
11.1
|
enim causam agebam: 'Non respondeo filio nimium curioso. Quid est
|
|
enim utique cur indicare necesse sit? Non respondeo †nunc† quoniam
|
|
sic instat.' Adiciebam huc: 'Nihil respondeo quoniam nihil certi scio.
|
|
Non respondeo quoniam non credo aliquid dicenti. Non respondeo
|
5
|
quoniam adhuc quaero. Non respondeo quoniam hoc inquisitioni meae
|
|
non expedit. Non respondeo quoniam <non> illum ut interrogarem
|
|
torsi. An vero parum iustas saeviendi causas habebam adversus cubi-
|
12.1
|
cularium? Dominum suum non defenderat, non servaverat, nesciebat
|
|
quis dominum suum occidisset.' Sed si argumentum ex his trahimus, non
|
|
est maius contra filium meum silentium quam pro ipso quod accusavit,
|
|
quod detulit. Irascor quidem huic eius pertinaciae; sed quandoque
|
5
|
vindicabo, quomodo fas est, quomodo oportet. Verumtamen qua fiducia
|
|
fecit quod me non timuit offendere! 'Iudices' inquit 'cum te absolverunt
|
13.1
|
dementiae hoc iudicaverunt, a filio fratrem videri occisum.' Nihil minus:
|
|
nam si filius meus fratrem occidisset, patrem impie accusaret, demens
|
|
eram †quod respondere tam furiose poteram quam si vivere† cum eo
|
|
quem cruentas manus habere sciebam. Erit ergo adeo non damnatio ista
|
5
|
filii mei ut possit videri etiam absolutio.
|
|
Haec ego de causa dico ipsius. Permittetis mihi in summa parte causae
|
14.1
|
uti etiam persona mea. Ego istum si filium meum occidisset defenderem?
|
|
Qualem me patrem iudicatis? Asperum? Et ego pro filio mentiar?
|
|
Mitem, indulgentem? Et ego non vindicabo illum qui occisus est? Inter
|
15.1
|
liberos haec una differentia est apud animum patris, quod semper
|
|
maiorem locum habet is cuius miseremur. Neque hic sane meruerat ut a
|
|
me nisi innocens defenderetur: reum me detulit, sordes mihi induit, ad
|
|
iudicem vocavit. Sentiet hoc quale sit cum testamentum scribam, sentiet
|
5
|
cum tristitia indulgentiam meam requiret. Quid est ergo? Mentiri ne
|
16.1
|
iratus quidem possum: est filius contumax, est patris sui accusator, sed
|
|
fratrem non occidit. Neque ego istum in ulla alia parte absolvendum
|
|
puto, nec hodie veni in hoc iudicium tamquam advocatus. Nihil rogabo,
|
|
nihil deprecabor: illud tantum meae pietatis gratia, meae tantum con-
|
5
|
scientiae causa faciam, ne videar istum silentio pressisse.
|
|