SERMO
  Ne quem vestrum ducat illa species, ut videatur hic esse aliquid 328.17.1
momenti habiturus apud iudices si miserabilem se fecerit, si amisso
altero filio deprecatus fuerit pro iuvene. Sunt ista in aliis causis potentia;
hic pater, nisi propior securo est in hoc iudicio, mentitur pro filio: non
tam illi opus est opera advocati quam fide testis. 5