Sepultura tyranni qui se occidit
Qui tyrannum occiderit, in foro sepeliatur. In pestilentia respon- 329.pr.1
sum est tyrannum occidendum. Ipse se occidit. Petunt propinqui ut in
foro sepeliatur.
DECLAMATIO
  Ingens calumnia! Pudet me, hercule, meae actionis. Nunc ego negabo? 1.1
Quid si ostendero eum qui civitati libertatem abstulerit, qui leges
sustulerit, qui templa violaverit, qui iniuriis nostris iram deorum in-
mortalium commoverit, tyrannicidam non fuisse, multum alioqui effe-
cisse oratione mea videbor? Interpretanda nobis legis ipsius voluntas est, 2.1
quid spectaverit ille qui constituebat diligenter, ut res est, et alte
exquirendum atque eruendum? Ego mihi arbitror, iudices, pauca pro
legum latore esse dicenda, ne tam obscure hoc occulteque scripsisse
videatur. An non est hoc omnibus, qui modo ad intellectum sermonis 3.1
pervenire possunt, lucidum atque manifestum, eum qui legem ita
composuerit, ut si qui tyrannum occidisset in foro sepeliretur, locutum
de duobus? Non intellegit aliquis alium esse eum qui occidat, alium qui
occidatur? Argumentis scilicet agendum est et in exemplum adferendae 4.1
aliae quoque leges. Dicam nunc ego: 'qui pulsaverit aliquem iniuriarum
teneatur, nemo tamen tenebitur qui se ipse pulsaverit'? Nam illud
quidem ridiculum, ut opinor, omnibus vobis futurum est, si in
exemplum proximam similitudinem adduxero, ac negavero teneri lege 5
ulla eum qui se occiderit.
  Est porro hoc manifesto reprehendendum, si ad eos existimemus 5.1
pertinere praemia ad quos poenae pertinent. 〚Bene scilicet de re publica
meruit quod aliquando finem imposuit harum calamitatium; illi scripta
lex est. Non ille qui componebat haec iura sic locutus est: 'Non est satis
ei qui servitutem rei publicae detraxerit, qui monstra haec quibus libertas 5
laborat, qui homines adversus deorum hominumque iniuriam natos et in
exemplum scelerum constitutos quo magis ea odissemus occiderit, dum
vivit tantum honorari. Non sufficiunt magistratus, nec satis sunt tituli: 6.1
habeatur aliquis etiam morti honor, et ad exemplum posteritatis
ostendatur in foro sepulcrum, ne quis audeat tyrannus esse, ut omnes
homines monumentis huius sciant quibus praemiis adversus tyrannos
tyrannicidae armentur'? Ita nunc hic tamquam bonus civis, ita tamquam 7.1
liberator huius civitatis honorabitur? Sic est hercule, iudices, sic est: si
hunc civitas non habuisset, serviremus etiam nunc et gravissima illa
tempora quae diu passi sumus sustineremus. Expecto mehercule ut 8.1
cuiuslibet impudentiae auctores sic quoque opus eius augere atque
exaggerare conentur: 'Occidit tyrannum non hunc vulgarem et usque ad
nomen tantum nocentem: plus aliquid quam ceteris constituamus. Oc- 9.1
cidit tyrannum crudelissimum, saevissimum, expugnatorem non pudi-
citiae modo et patrimoniorum nostrorum et principum huius civitatis,
sed templorum omnium et caerimoniarum, nec hominibus magis quam
diis inmortalibus invisum.' Vera sunt quidem ista, iudices; sed si velimus 5
suum titulum reddere liberatoribus nostrae civitatis, illum dii oc-
ciderunt.〛 Non enim contenti advocati partis adversae hac legis 10.1
calumnia, etiam bene meruisse eum de re publica nostra dicunt quod
audito responso ipse se percussit. Ego porro etiamsi confiterer plurimum
eum rei publicae morte sua praestitisse, non tamen inter beneficia
ducerem iniuriae finem. Nunc vero quis ignorat quam multae eum 5
necessitates ad exigendas a se ipso poenas inpulerint? †Si tantum hoc 11.1
dicerem:† cum salus esset proposita civitati †hoc silentio†, ut tyrannus
occideretur, quis non nostrum in arcem rueret, quis non subderet faces,
quis non concremare pestem illam rei publicae vellet? Vidit animos
nostros, vidit impetum. Non enim vulgaria sacramenta ducebant, nec 5
sicut adversus alios tyrannos [tenebat] iniuriae tantum dolore ur-
gebamur. Incredibile est quid non ausura fuerit libertatis et salutis
necessitas. 〚Quid enim dicam quam invisus ille diis inmortalibus fuerit? 12.1
Nos non ferebant et patientiae nostrae irascebantur.〛 Igitur si hunc
tantum vitasset impetum, nihil tamen ipsi deberemus. Age illud, quam-
quam demens et sceleratus et furiosus, non vidit effugere se non posse,
quando eum dii inmortales mori vellent? Pestilentia innocentes rapie- 5
bantur. Non mehercule aliam fuisse causam, iudices, existimo quod huc 13.1
deducti sumus. Quid? in illa labe totius civitatis dii inmortales non tam
tacite intellegi quam publicare poenam tyranni voluerunt. Parum
existimaverunt si illum alius occidisset.
  Ne quis itaque existimet ultionem nostram tantum ad animos homi- 14.1
num pertinere. Illam, illam ego, iudices, iam nunc video pestilentiam.
Nam si fuit causa morborum quod homo in civitate nostra, sua tamen
mente suoque proposito arcem occupasset, quod libertatem abstulisset,
quo tandem modo ulciscentur dii inmortales id quod nos fecerimus? 5
Corpus illud omnibus sibique ipsi damnatum publicis scilicet exequiis 15.1
efferemus? Hoc agite: ducatur ingens funeris pompa, eat primus senatus
et ordo ille sanctissimus, quamquam recepta modo libertate laetus,
vultus tamen habitusque ad maestitiam transferat; tum maxima multi-
tudo equitum, universus denique populus lustret atque ambiat rogum. 5
Adiciamus et lacrimas: 'perdidimus tyrannicidam et vindicem rei 16.1
publicae et libertatis auctorem!' Tum domum reversi narremus liberis
nostris: 'haec virtus habet praemia.' An aliquis etiam rostra conscendet
et, qui supremus claris civibus honor habetur, advocata populi contione
laudes eius quem in foro sepulturi sumus concinet? Audient haec dii 17.1
inmortales, qui nos pestilentia liberaverunt, qui gravissimos morbos
propitii miserunt? Si ulla est dicenti fides, iam nunc in hac cogitatione
atque in hac rerum imagine versatur mens mea. Ex illo succenso tyranni
rogo surrecturi mihi protinus morbi videntur: et quacumque feralis ille 5
ignis in civitatem diros illos atque execrabiles diffuderit fumos, gravem
quandam pestilentiae nubem supra domos nostras ac tecta sessuram.
Quae tunc responsa petituri sumus, quod auxilium, homines qui hanc 18.1
quoque diis inmortalibus iniuriam facimus, ut videantur salutare illud rei
publicae responsum pro tyranno dedisse?