Abdicandus qui alit adulteram matrem
|
|
Crimine adulterii repudiavit quidam uxorem, ex qua iuvenem habebat
|
330.pr.1
|
filium. Adulescens accessit ad patrem et ait amari a se meretricem. Dedit
|
|
illi pecuniam pater. Ille matrem egentem alere coepit, patre ignorante.
|
|
Comperit pater et ob hoc abdicat filium.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Non ignoro expectatione criminis me onerari ex hoc praecipue, quod
|
1.1
|
abdicans indulgens pater. Itaque ne illa quidem dicere quae initio
|
|
defensionis sollemnia ceteri habent possum: 'Ecquid peccavi? Numquid
|
|
luxuriatus sum? Numquid bona paterna consumpsi? Numquid mere-
|
|
tricem amavi?' Cum eo mihi patre res est qui remissurus haec fuit.
|
5
|
Utinam profutura ista frugalitas esset apud patrem! Nunc omnis iudicii
|
2.1
|
scaena, omne periculum meae dignitatis ex hoc oritur, quod pecuniam
|
|
non meretrici dedi.
|
|
In haec enim, ut opinor, omnis criminatio divisa est patris, quod
|
3.1
|
matrem aluerim, quod talem, quod patre ignorante, quod sic. Matrem
|
|
alui. Blandior mihi adhuc, pater: erat quod in me laudari posset, si
|
|
†aliquid obiceres†. Itaque defensionem huius partis iucundam prae-
|
|
teribo, ne quam quaesisse videar occasionem qua de meis laudibus
|
5
|
loquerer. Sed repudiatam tamen crimine adulterii alui. Satis erat mihi
|
4.1
|
respondere, iudices: istud, qualecumque est, ad filium non pertinet.
|
|
Mariti mores excutiant, mariti severitatem desiderent: liberis satis est
|
|
quod nati sunt. Et hercule facilior mihi vindicandi potestas ab ipso
|
5.1
|
crimine est, quod non est litigatum, non est quaesitum, non est pronun-
|
|
tiatum maledictum fuerit an crimen, conscientia mater discesserit an
|
|
verecundia, vana te suspicio an certa aliqua probatio ad hoc duxerit.
|
|
In utrumque me ratio ducit. Aliquid audisse te credo: repudiasti. Nihil
|
5
|
certum manifestumque cognovisse te credo: tantum repudiasti. Quale-
|
6.1
|
cumque tamen istud est, non mediocrem habet morum suorum defen-
|
|
sionem vel ipsam egestatem. Illa prostituta, quae se omnium amoribus
|
|
permisit, fame iam perisset nisi filium habuisset. Neque ignoro mea vel
|
|
tarditate vel verecundia factum quod mihi causa matris meae hic agenda
|
5
|
est, quod tam sero, quod nunc demum, postquam ipse dum misereor
|
|
offendi. Utinam adicere apud te voluisset illa quae mihi cotidie ait:
|
7.1
|
'ita ego adultera hoc tempore, in hac potissimum aetate, post filium, et
|
|
post filium iuvenem?' Adfirmat ideo se cibos accipere, ideo protrahere
|
|
vitam, ut tibi de pudicitia sua liqueat. Sunt ista quae movere te quoque
|
|
potuerint. Ego tamen in praesentia, omissa omni defensione, illud
|
5
|
respondere contentus sum: qualemcumque alui. 〚Quantulum est enim
|
8.1
|
quod praestiterim ego illi, etiam invidiosae pietatis filius? Non plus in
|
|
matrem contuli quam quod patereris datum esse meretrici.〛 Sed clam et
|
9.1
|
ignorante te. Unde mihi tantam felicitatem ut hoc crimen sit? Volo itaque
|
|
interrogare, praesentibus his quos habemus iudices, quid fieri oportuerit.
|
|
Rogare te debui? Exoratus igitur fuisses si petissem? Hoc responde, hoc
|
|
adnue, et crimen confitebor. Aluisses ergo si scisses. Credo. Quantulum
|
5
|
enim erat cotidianam stipem et hoc exiguum quo anima in posterum
|
|
diem prorogaretur praestare filii tui matri? Et si hoc animo fuisti, tu
|
10.1
|
voluisti, tu dedisti. Nec enim cuiquam credibile videri potest ignorasse
|
|
te an ego vere amarem. Me sine dubio et verecundia et metus inhibuit ali-
|
|
quatenus verum statim dicere. Sed cum pecuniam acciperem, illae me
|
|
subierunt cogitationes, quam indulgenter, quam prudenter faceres, ut
|
5
|
infelicem feminam aleres, nec videreris in gratiam redisse. 'Tu tamen'
|
11.1
|
inquit 'mentitus es patri et amorem meretricis finxisti.' Ita innocentior
|
|
eram si verum dixissem? Plena est huiusmodi artibus vita, plena sunt
|
|
etiam theatra: circumscribuntur et servorum artibus patres et mendaciis
|
|
filiorum, et ignoscunt cum meretricibus pecunia datur, cum aliqua a
|
5
|
lenone redimitur ancilla. Dixi amorem esse meretricis, acceptam pe-
|
|
cuniam matri dedi. Innocentior ergo eram si pecuniam matri petitam
|
|
meretrici dedissem?
|
|
Possit videri sine dubio durum et asperum me, cum ipse sim in
|
12.1
|
periculo, etiam <pro> alio rogare; quaecumque tamen occasio, quae-
|
|
cumque tamen necessitas est, si iam ego offendi, si quid quod parum
|
|
simpliciter rogaverim irasceris, illam commendo miseram: non ut
|
|
reducas (fuit ista spes aliquando, et forsitan, si felicior essem, maneret
|
5
|
†illud adhuc) quod† egens et abdicatus necesse habeo deprecari, ut alas,
|
|
etiamsi irasceris. Qualem enim miserae illius existimas vitam, cum cibos
|
13.1
|
cotidianos petit et semper in posterum egens est? Equidem vereor,
|
|
iudices, ne post hanc meam calamitatem, quam praesertim excepisse me
|
|
propter misericordiam sui credit, finiat invisam diu vitam et cibos
|
|
accipere desinat, etiamsi dabis. Nam si perseverabit (rogo ignoscatis,
|
14.1
|
etiamsi hoc forsitan apud animum patris mei asperum videri possit)
|
|
haerebo miserae comes cotidiano labori.
|
|