PARS ALTERA
|
|
DECLAMATIO
|
|
Lex eum qui capitis accusarit neque damnaverit capite puniri iubet.
|
331.15.1
|
Capitis iudicia certa sunt et vim suam habent. Semper capitis iudicia sunt
|
|
iis legibus constituta quibus nemo potest damnari plus quam semel.
|
|
Habent suam formam, suum iudicium, numerum suum, quaesitorem
|
|
suum, sua tempora, sua nomina. Responde igitur mihi tu qui accusatum
|
16.1
|
te capitis esse contendis, qua lege fueris reus. 'Iniuriarum.' Hic iam ipsos
|
|
interrogare iudices possum an iniuriarum actio capitalis sit. Sed quid
|
|
habeo quare interrogem iudices? Ex te ipso quaero iniuriarum damnatus
|
|
utrum occidatur. Non ut opinor eius te futurum impudentiae ut hoc
|
5
|
contendas. Alioqui dicam: damnatus es semel, damnatus es iterum;
|
|
non esse hoc capitis iudicium vel ex hoc solo apparet, quod vivis.
|
|
'Sed idem' inquit 'effectura res est quod si capitis damnatus essem, et
|
17.1
|
proximo iure utendum est et similitudine quadam legis.' Hic iam desinit
|
|
privata esse lis. Nam si accusatori licet constituere iura et leges ferre, si
|
|
quod antea fieri per populum, per senatum licebat, constituitur inter
|
|
subsellia pro dolore cuiusque vel pro auctoritate, supervacua erunt
|
5
|
suffragia, supervacuus tantus ambitus in constituendo iure. Non de eo
|
18.1
|
quaeritur apud hos, an aequum sit; nos venimus in iudicium quaesituri
|
|
hoc solum, an ego ista lege tenear. 'At oportet et iustum est ea quae
|
|
similia sunt simili poena contineri.' Adhibe senatum, adhibe populum.
|
|
Emendandum sit fortasse ius: hoc interim vivimus, hoc utimur. Multa
|
5
|
autem iura decipiunt, neque ideo conscripta sunt ut ignorantia fallant.
|
|