SERMO
  Hoc est illud commune, ut dicebam vobis, cum scripto et voluntate. 331.19.1
DECLAMATIO
  Sed fingamus, ut has demus delicias, ut simili lege utendum sit. Quid 20.1
hic simile dixit? Nam illa lege aliud genus actionum, alium quaesitorem,
non eadem tempora, <nomina> non paria. 'Sed periculum par.' Hoc si
fit actione iniuriarum, sane aliquam similitudinem habere videatur.
Interrogo enim te, [an] si ego, qui tecum iniuriarum egi, semel 5
obiecissem tibi hoc idem crimen et tu antea damnatus non esses, num
capite fueris periclitaturus. Non, ut opinor. Non ergo ego feci ut tu
capite periclitareris, sed illi qui te ante bis damnaverunt. Neque enim 21.1
senectutem adfert summus dies, sed longus ordo vitae, nec ebrietatem
facit illa potio post quam concidendum est, sed tempestivum convivium
et aviditas nimia. Non ergo mea actione effectum est ut periclitareris,
sed illis actionibus quibus iam damnatus es. 5
  'Sed absolutus sum' inquit 'tertio.' Viderimus quantum hoc ad gloriam 22.1
tuam pertineat; interim, damnatus es saepius. Etenim de petulantia tua
hoc illi primi iudices senserunt, hoc secundi senserunt; nunc absolutus
es. Nihil de religione eorum qui pronuntiaverunt querar; erant tamen
quae te adiuvarent. Non illud dicebatur in iudicio: 'non est hic talis in 23.1
quo petulantia credenda sit: modestos mores habet, nemini umquam
fecit iniuriam', sed dicebatur illud: 'Non iam iniuriarum petitur ultio:
capite periclitaturus est. Etiamsi quid commisit, satis tamen poenarum
dedit.' Ipsa hac sollicitudine circumscripsisti misericordiam iudicum, 5
si alterum occisuri erant.