Divitis et pauperis testamenta
|
|
Pauper et dives amici erant. Dives testamento alium amicum omnium
|
332.pr.1
|
bonorum instituit heredem, pauperi iussit dari id quod ille sibi testamento
|
|
daret. Apertae sunt tabulae pauperis. Omnium bonorum instituerat
|
|
heredem. Petit totam divitis hereditatem. Ille qui scriptus est heres vult
|
|
dare tantum quantum in censum habet pauper.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Si ad votum meum, iudices, fata cessissent, optabilius fuerat mihi ut
|
1.1
|
is de cuius bonis contendimus esset heres meus. Ad hanc igitur petitionem
|
|
invitus et tristis et flens venio.
|
|
Viderimus enim postea de iudiciis; interim non dubitabitur uter ex
|
2.1
|
nobis illum magis amaverit. Postea iura excutiam, postea scriptum inter-
|
|
pretabor; interim, quod ad utriusque nostrum animum pertinet, non
|
|
esset inter nos quaestio si utrumque eodem titulo reliquisset heredem.
|
|
Narratio
|
3.1
|
Habet autem hoc incommodi paupertas, quod quotiens ad amicitiam
|
|
superioris accessit, adfert aliquid dubitationis fide an utilitatibus amet.
|
|
Officia adversus se mea noverat dives, adsiduum me haesisse lateri suo
|
|
sciebat; tenuitas mea adferebat hanc ei dubitationem, ut posset quaerere
|
5
|
an istud amicitia fecissem. Itaque cum sciret mortem esse quae de animis
|
4.1
|
diceret verum, testamenta quibus omnem adfectum fateremur, ita
|
|
supremas tabulas ordinavit ut adversus me †dicere† vellet animo meo.
|
|
Bona interim sua apud istum deposuit, dum sciri posset quid de illo ipse
|
|
sensissem. Dari mihi iussit id quod ego testamento meo darem. Si
|
5
|
cogitationem intra angustias facultatium mearum tenuit, praeter id quod
|
|
ingratus videri potest amicus, non multum eius interfuit quid ego
|
|
scripsissem. Lectae sunt tabulae meae: constitit fides amicitiae, omnium
|
5.1
|
bonorum institutus heres erat, hoc planior animus meus quod sine
|
|
exceptione. Igitur, quod ad me pertinet, aperui pectus et conscientiam
|
|
protuli et, qua rerum natura patitur, viscera paene mea in conspectu
|
|
vestro sunt. Iste heres adhuc non ostendit testamentum.
|
5
|
Sed scio non esse praesentis temporis disceptationem uter mereatur.
|
6.1
|
Satis enim voluntas defuncti comprehensa tabulis est. Institutus es primo
|
|
loco heres. Non facio tibi istius honoris controversiam; quaeritur hodie
|
|
quid debeas mihi. Si iudicia mea adversus amicum intra legatum
|
|
stetissent, legatum a te repeterem. Heredem omnium bonorum habui:
|
5
|
hoc ut sim postulo. Ut scriptum non esset, iudices, iniquum erat offerri
|
7.1
|
mihi quantum habeo, tamquam is qui defunctus est dari mihi iusserit
|
|
quantum ego illi dare possem. Ingens autem horum differentia est: id mihi
|
|
dari iussit quod ego illi meo testamento darem. Non habet in hoc inter-
|
|
pretationem modus; quantum pensatione constet numerari potest et
|
5
|
recipit comparationem. Quod reliquit, quantum fieri potest, dari voluit.
|
|
Eadem rei natura est. Itaque si illi pecuniam testamento meo legassem,
|
8.1
|
pecuniam peterem, nec ferrem te dantem pro pecunia aliquid quod esset
|
|
tantundem. Si mancipium reliquissem, mancipium deberes, nec diceres
|
|
mihi: 'accipe quanto istud est.' Id dari mihi iussit quod ego illi darem.
|
9.1
|
Quid ego autem dabam illi? Hereditatem. Quid peto? Hereditatem. Quid
|
|
scripsi? Bona omnia. Quid vindico mihi? Bona omnia. Voluit simile
|
|
esse iudicium suum meo testamento, et quodammodo invenit rationem
|
|
qua posset iudicare post mortem. Istud vero quale est quod offers?
|
5
|
Reliquit mihi dives amicus paupertatem? Non statim de animo loquar;
|
10.1
|
interim potestis permutata, ut sic dixerim, translataque invicem fortuna
|
|
aestimare ius. Fingamus enim hoc aliquem pauperem scripsisse de divite.
|
|
Quomodo causam explicamus? Alium fecit heredem, iussit amico
|
|
locupleti tantum dari quantum ipse sibi testamento daret. Sit inventum
|
11.1
|
tale testamentum quale est meum: num ab herede tantam pecuniam
|
|
peteret quantam ipse possideret? Non, ut opinor; nam ne posset quidem
|
|
dari. Sed illud succurreret: 'Dari tibi iussit quod titulo testamenti dabas;
|
|
dabas autem hereditatem. Nihil ultra hereditatem petere debes.' Atqui
|
5
|
ius idem est, verba eadem sunt; nec cum personis lex mutata est.
|
|
Nunc ut animum quoque intueamur testantis: hocine illum voluisse
|
12.1
|
existimatis? Ideo inquisivit meam fidem, ideo vitae experimentis credere
|
|
parum putavit, ideo in ipsum inrupit animum et penitus intuendam
|
|
omnibus hominibus mentem dedit, ut mihi hoc relinqueret quod
|
|
habebam? Est quare aperias testamentum, est quare omnem spem tibi in
|
13.1
|
posterum excidas? Sciunt propinqui mei nullum alium mihi cariorem
|
|
fuisse, sciunt si qui alii fuerunt amici totam mentem meam deditam uni
|
|
fuisse. Quid interest animi quantum sit quod totum est? 'Omnium
|
|
bonorum heres': quidquid habui, quidquid servavi, quidquid longae
|
5
|
frugalitati superfuit. Accessissent huic testamento subitae opes, idem
|
|
erat. Neque ego nunc divitias peto: paupertate consuevi, frugaliter vivere
|
|
scio, nulla mihi gravis necessitas est. Illum, illum titulum amplector
|
|
omnium bonorum.
|
|
Si quid inferi sentiunt, cognosce animum meum, sicut voluisti: tibi
|
14.1
|
vixi, tibi moriturus fui, nulli alii in hoc pectore locus fuit. Hoc te
|
|
omnium bonorum meorum heredem instituit. Post hoc testamentum
|
|
dicat aliquis se mereri.
|
|