SERMO
|
|
Intellegitis huic adulescenti cum summo respectu divitis agendum; ita
|
333.1.1
|
demum enim videbitur id quod fecit necessitate fecisse si de illa queretur.
|
|
Et in totum hoc servare in omnibus controversiis quae ingrati lege
|
|
continentur debebimus, ut hi qui rei sunt in ipsa actione ingrati non
|
|
sint. Raro valde intervenient controversiae in quibus hoc quaeratur,
|
2.1
|
an is qui ingrati reus est acceperit beneficium. Pleraeque, sicut haec,
|
|
devertunt eo ut quaestiones habeant an quisquis acceperit beneficium et
|
|
non reddiderit ingratus sit; an omnia quaecumque exigebantur praestare
|
|
debuerit; an potuerit.
|
5
|
Gulosos figurarum ducet haec species, ut hic pauper inputet diviti
|
3.1
|
tamquam praevaricatus sit. Id autem si intellexerint iudices, vel propter
|
|
hoc illum damnabunt, quod praevaricatus sit, vel propter hoc, quod
|
|
hodie certe, ubi patronus non optatur, accusat illum quem vult videri
|
|
praevaricatione dimissum. Ergo, quod ad meum consilium pertinet, hic
|
5
|
invitus egit: ea quae dicenda accepit pertulit.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Est videlicet, iudices, hoc quoque in potestate fortunae, ut in
|
4.1
|
contrarium bona ipsa convertat. Maximum me a divite accepisse bene-
|
|
ficium, quod mihi consummare studia contigerat, quis negaverit?—cum
|
|
interim maximorum mihi malorum causam hoc ipsum attulit, quod
|
|
videbar disertus: adeo ut si mihi exuere hanc partem persuasionis liceret,
|
5
|
amputare vocem et velut omnem usum loquendi perdidisse maluerim
|
|
quam cum homine de me optime merito iam bis consisterem. Et prioris
|
5.1
|
tamen iudicii manifesta excusatio erat: iussus loquebar. Hodie quem
|
|
modum teneam actionis, quibus vocibus optime, ut iam saepe dixi, de
|
|
me merito satisfaciam reperire non possum. Vera sunt enim illa quae
|
|
dixit.
|
5
|
Narratio
|
6.1
|
Pauper ego natus et contra facultatium rationem mearum infelicis
|
|
huius eloquentiae studiosus, huius liberalitate, huius opibus peregrina
|
|
studia, clarissima exempla, otium, quo plurimum studiis confertur, sum
|
|
consecutus. Utinam non usque ad invidiam! Nam mihi cogitanti cur
|
5
|
integerrimum virum, optimum civem calumniator ille proditionis reum
|
|
fecerit nihil succurrit aliud quod secutus sit quam ut ego agerem.
|
|
Habebat enim ius optandi patronum, [et] hanc leges dederant pote-
|
7.1
|
statem: et forsitan quaerebat etiam contra absolutionem innocentis rei
|
|
hunc colorem, ut videretur ideo dimissus quia ego egissem. Hoc ei certe
|
8.1
|
non contigit. Reum offendi, non mehercule supervacua asperitate
|
|
verborum (ab hac ego enim me, quatenus fides agendi permiserat,
|
|
abstinuisse animum confiteor): sed perferenda fuerunt mandata falsa
|
|
verum criminosa, conficta verum invidiae tamen plena. Quodsi quid esse
|
5
|
in ratione dicendi videtur, si quis me infestam attulisse credit orationem,
|
|
accedit hoc quoque gloriae optimi civis, quod me accusante absolutus
|
|
est.
|
|
Ingrati reus sum. De prima parte causae, iudices, non faciam contro-
|
9.1
|
versiam, neque fas est: accepi beneficium, quantum maximum dare
|
|
parentes liberis possunt. Non enim si fortuna infelicissima adhuc officia
|
|
studiis meis dedit, non tamen ista animo praestantis aestimanda sunt.
|
|
Accepi pecuniam, votum, spem futuram in posterum vitae: infeliciter,
|
5
|
etiamsi mihi hic defendendus fuisset. Accepi beneficium; ne illud quidem
|
|
infitiabor: non reddidi.
|
|
Non tamen continuo sequitur ut ingrati lege teneatur qui acceptum
|
10.1
|
beneficium nondum pensaverit. Alioqui nemo est qui non <in hoc>
|
|
calumniae genus possit incidere. Nam ut huiusmodi omittam tempora,
|
|
statim certe ut accepit beneficium accusari potest: nondum enim reddidit.
|
|
Quodsi non continuo ingratus est qui paria non fecit, superest ut illa
|
11.1
|
nobis intuenda sint, an omnia praestari iis qui beneficium dederint
|
|
oporteat; an id de quo cognoscitis praestari oportuerit; ac postremo, an
|
|
potuerit.
|
|
Non omnia esse praestanda etiam parentibus dico. Alioqui nihil est
|
12.1
|
periculosius acceptis beneficiis, si in omnem nos alligant servitutem.
|
|
Nam etiam scelerum, si ita videatur iis qui nos meritis obligavere,
|
|
adferunt necessitatem. Quapropter illa in confesso erunt, neque facturum
|
13.1
|
aliquid adversus rem publicam ex voluntate eius a quo beneficium
|
|
acceperit eum qui acceperit, neque impium erga parentes necessitate
|
|
tali futurum, neque inhonestum, neque ea quae fieri non poterunt
|
|
praestaturum.
|
5
|
Quod si luce ipsa, iudices, clarius est, iam intueamur an hoc quod me
|
14.1
|
praestare debuisse dicit praestari oportuerit. Fortior sic ageret: advo-
|
|
cationem negare contra reum proditionis non debui; oportebat non
|
|
deesse legibus vocem, oportebat esse aliquem qui in summis rei
|
|
publicae, ut tum videbatur, periculis excuteret veritatem. Dicebatur
|
15.1
|
proditor aliquis; clamabat delator: 'si mihi vox esset, si quid eloquentiae
|
|
natura tribuisset, iam vobis ostendissem quae cum hoste commercia,
|
|
quod discrimen totius rei publicae, quam haec omnia quae in conspectu
|
|
sunt in ultimo periculo essent.' Hicine eum qui accusare posse videbatur
|
5
|
tacere oporteret? Mihi aliter agendum est. Ego utilitatibus publicis
|
16.1
|
contra restitissem, ego ruere haec omnia supra me maluissem quam tanta
|
|
merita asperiore ulla voce violare. Sed necessitati quid faciam? Lex
|
|
optandi patronum ius dabat: me delator optaverat. Doce quid faciam.
|
|
Delator ius habet. Contra omnem meam deprecationem publica auc-
|
5
|
toritas nititur. Conscientia mehercule facere hoc viderer, ac timuisse
|
17.1
|
ne, si illi causae vox contigisset, in medium scelera prodirent. Ego vero
|
|
suscepi causam, nec timui ne vincerem. Non igitur obicere debes mihi
|
|
in quod coactus sum; illa quae fuerunt in mea potestate, si deprehendisti,
|
|
ostende: si vultus infestus, si vox incitatior, si quid ultra necessitatem.
|
5
|
Neque ista ego inputo: non enim poteram, neque erat adversus
|
18.1
|
innocentiam tuam ingenio locus. Itaque discessi a iudicio laetior quam
|
|
reus ipse, et velut editis necessitate operis ad gratulationem cucurri.
|
|
Nec me ei in reliquum eximo tempus. Debere confiteor: da quem
|
|
defendam, da pro quo loquar. Si quid adversus illum nocentissimum
|
5
|
delatorem invenire possumus, impera quod vis, in quantumcumque tua
|
|
ista vox est.
|
|