Proditoris accusator ex defensore
Cum damnato proditionis patronus exulet. Adfuit reo proditionis. 334.pr.1
Absolutus est ille. Petît ab absoluto pecuniam quam pactus erat. Non
dantem detulit reum proditionis. Damnavit. Petitur in exilium.
DECLAMATIO
  'Cum damnato proditionis et patronus exulet.' Damnatum esse 1.1
proditorem certum est, et hunc fuisse patronum. Quomodo tamen
defenditur? Quomodo proditorem defendit: hoc sibi persuaserat etiam
ante experimentum, nullam esse ingenio suo malam causam.
  'Non fui' inquit 'patronus eo iudicio quo damnatus est.' Si verba legis 2.1
intueri velimus, nihil hoc ad praesentem cognitionem pertinet. Satis est
enim probare et illum proditorem et te patronum fuisse quandoque.
  Sed videamus quid secuta sit lex. Non mehercule tantum putem 3.1
providisse legum latorem quantum adversus te probamus. Patronum
enim voluit exulare, non conscium. Illa prorsus locutus cum advocatis
videtur: 'Sane suscipiatis alias temere causas ubi privatae leges erunt et
ad unius commodum pertinebunt; cum vero de proditione agetur, 5
diligentius intuemini. Etiamsi vobis nihil ipsi confitebuntur, at hoc, si
non satis momenti publica pericula habent, vestri respectu capitis
inquirite.' Hoc igitur quo de lege cautum est: proditor advocatum habuit, 4.1
licet illi nihil profuerit. Nunc vero quam necessarium ex eventu
ostenditur: proditor absolutus est. Has illi artes timuerunt, hanc
calliditatem advocatorum. Constituit enim natura quaedam arma ne-
quitiae per quae abducantur iudicum animi. 5
  'Sed ipso' inquit 'iudicio quo damnatus est non fui patronus.' Volo 5.1
interim sic agere tamquam nullam rei publicae iniuriam fecerit. Etiamnum
hoc satis est: advocatus proditoris fuisti. Fingamus igitur ampliatum
fuisse iudicium et tantum primo iudicio patronum illum: nonne dam-
natio sequeretur quod omnino patronus fuisset? Non ergo tempus 5
intueri debemus, sed causam, si homo idem est, si crimen idem, si lex
eadem. Putemus ab alio esse damnatum. †Non enim proderit tibi istud 6.1
quod inputas.† Tunc enim diceres: 'ignoravi, et idem me quod iudices
fefellit': nunc proditorem sciens defendisti.
  Nihil dico de advocatione: testem perdidi. Tantane lucri cupiditas? 7.1
Sic proditores corrumpuntur. Sic prorsus homo nocentissimus cum
advocato suo locutus est: 'ego quidem prodidi, sed magnam pecuniam
accepi: et tibi sufficit.' Quaeritis, iudices, quantum promiserit petenti?
Non potuit proditor solvere. Ergo quantum in isto est, proditor vivit, 8.1
nec vivit tantum, sed etiam insidiatur et ad hoc necessitate solvendi
urgetur: addidisti homini nocentissimo pecuniae necessitatem. Unde
temporum mutata condicio est? Pecuniam non accipiebas; ita nunc ille
quod punitus est, merces huius vindicata est? Pecuniam non acceperat. 5