Infamis in novercam vulneratus
|
|
Infamis in novercam cum patre peregre profectus est. Cum in latrones
|
335.pr.1
|
incidissent, fugerunt. Pater reversus adulteros inclusos in cubiculo
|
|
deprehendit. Occidit uxorem, adulterum vulneravit; is fugit. Postea
|
|
vulneratus filius venit. Interrogavit eum pater a quo vulneratus esset.
|
|
Ille a latronibus dixit. Curavit eum pater et reddit causas mortis
|
5
|
voluntariae. Filius CD.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Adversus mala et iniurias fortunae et gravem plerisque vitam unum
|
1.1
|
natura remedium invenerat, mortem. Nec quisquam potest tam crudelis
|
|
legum lator fuisse qui hominem innocentem vita puniret, cum et hoc
|
|
ipsum sit calamitatis genus, mori velle. Necessaria tamen vestra cognitio
|
2.1
|
est, [ut] non quia istud liberum esse innocentibus non oportet, sed quia
|
|
multi sunt qui sic conscientiam emittunt; et ideo adiectum est damnum
|
|
sepulturae ne se putent poenas effugisse. Ideo ego hanc vitam olim
|
|
invisam tamdiu tuli donec filius meus sanaretur, ne viderer aliqua con-
|
5
|
scientia mori velle.
|
|
Mori volo. Nihil me commisisse manifestum est. Et iam satis rationem
|
3.1
|
videor reddidisse. Mori volo senex; habet suos vita terminos, dum
|
|
membra sufficiunt, dum in officio vires sunt. Quotamquamque partem
|
|
habeo viventis? Cum adhuc haberem uxorem, matrimonio inutilis eram,
|
|
nec mirum si quem concupivit iuniorem. Occidere adulterum non potui:
|
5
|
non miraretur me mori velle si quis vidisset fugientem. Quam tarde feci!
|
|
Felicissimus fuissem si me latrones occidissent. Accedit illud: filium
|
4.1
|
habeo. Mori volo dum salvus est, dum illum relinquere superstitem
|
|
possum. Paene illum nuper amisi: quid futurum erat si non potuissem
|
|
sanare? Bene dii quod leve fuit vulnus! Non accidet hoc mihi iterum.
|
|
Ego scio in quibus cogitationibus fuerim: si in maius periculum filius
|
5
|
meus venisset, non expectassem vos ut perirem. Nondum de adversis
|
|
loquor; haec ipsa me ad mortem ducunt quae ex voto contigerunt.
|
|
Veniamus nunc ad querelas. Infelix sum: peregre proficisci volui, <in>
|
5.1
|
latrones incidi, vivere me miror. Accessit dolor: a filio meo diductus
|
|
sum. Non queror de ipso: omnis mihi ratio adversus fortunam est. Inter-
|
|
venerunt latrones, non stetit mecum filius cum pro me pugnarem. Feci
|
|
aliquid et ipse scelerate: solus reversus sum, tamquam scirem filium
|
5
|
salvum esse. Insecuta est alia fortuna: uxorem adulteram inveni. Quid
|
6.1
|
accidere gravius huic aetati potuit? Velut exprobrare mihi visa est
|
|
fortuna quare uxorem post iuvenem filium duxissem. Ex eo quod
|
|
deprehendi illud quoque colligo, diu adulteram fuisse: paulo ante
|
|
profectus eram, statim in cubiculo adulter, tamquam sciret me non
|
5
|
reversurum. Quantum hinc ceperim dolorem <vel sic aestimate>:
|
7.1
|
deprehendi quod ipsos adulteros puderet, tenebris absconderunt tam-
|
|
quam nefas. Non est hoc ad mortem satis? Adeo me laborasse iudicio ut
|
|
nescirem quam ducerem! Adeo me nescisse quid in domo mea ageretur
|
|
ut non fuerim deprehensurus nisi fugissem! Destituit me fides illa quam
|
5
|
speraveram fore solacium senectutis. Demens ego, cum talem haberem
|
|
uxorem, peregre profectus sum, abducebam mecum etiam filium!
|
|
Mori volo quia uxorem meam occidi qualemcumque. Licuit, scio,
|
8.1
|
sed non semper ad animum pertinent iura. Occidere adulteros lex
|
|
permittit: ego mihi sic irascor tamquam nefas fecerim. Aut si quid in hac
|
9.1
|
parte consolari vultis, mori volo quod adulterum non occidi. Hoc tantum
|
|
me dicere putatis, quod me non vindicavi? [quod] Nescio quis fuerit—
|
|
et forte perstet hic mecum et quod has manus evaserit gratuletur. Quod
|
|
non occidi? Vulneravi; ita ille et salvus est et beneficio meo vivet.
|
5
|
Paenitet quod non ab adultero coepi: circa uxorem moratus sum,
|
|
tamquam illa plus sceleris fecisset; interim fugit ille iuvenis et velox.
|
|
Mori volo quod adulterum non invenio. Unde venit? Quis hominum
|
10.1
|
fuit? Non inveniri in civitate hominem vulneratum? Quos ego non domi
|
|
medicos adhibui? Omnes illos interrogavi num quis alius. Nemo erat nisi
|
|
quem latrones vulneraverunt. Et nunc ille me deridet ubicumque, et
|
|
fortasse iam sanus est. Mori volo. Satis iusta moriendi causa erat si
|
5
|
calamitas mea hactenus stetisset.
|
|
Accedit huc quod fortuna nostra dedit malis suspicionem. Nihil est
|
11.1
|
hoc loco, fili, quod me suspicari putes: non habebam causam parcendi
|
|
homo periturus; ego te vere innocentem puto. Ac si hoc non credis,
|
|
curavi, sanavi; alioqui te et hodie occidissem. Constat tibi innocentia;
|
|
sed numquam potest constare tibi fama. Vis scire quae inimici nostri
|
5
|
loquantur? Mirantur me <in> latrones incidisse. 'Solet fieri, humanum
|
|
est, frequens.' Scio; sed nemo de hoc loqueretur si uxorem non
|
|
deprehendissem. Mirantur quod patrem in illo periculo reliquisti. Ego
|
12.1
|
te puto fecisse sapienter; et si crimen est istud, utrique commune est,
|
|
nam et ego fugi. Non eramus pares: quid attinebat periclitari? Utrumque
|
13.1
|
nostrum fecisse summo consilio puto: in latrones incidimus et reces-
|
|
simus, fugimus; nemo persecutus est. Quid ergo est? Ego gaudeo cui
|
|
non potuisti aliud maius beneficium dare quam ut salvus esses. Sunt qui
|
|
te putent pro me pugnare debuisse.
|
5
|
Querebar paulo ante de infirmitate corporis: mihi ne mentem quidem
|
14.1
|
satis constare credo. Cum <domum> venissem, uxorem adulteram
|
|
occidissem, postea in domo viderem vulneratum, interrogavi quis te
|
|
vulnerasset. [sed] Dignus sum morte: infamavi te adulterio. In latrones
|
|
incideramus: ego te interrogavi quis vulnerasset! Non, fili, maligne, sed,
|
5
|
quomodo excidunt multa iis qui expaverunt, perculsus illo metu ignoravi
|
|
quid facerem. Mali istud aliter accipiunt. Irascor manibus meis quod
|
15.1
|
adulterum tantum vulneraverim: nulla ad te pertineret infamia si
|
|
occidissem. Nunc congruere haec inter se videntur: falso quidem,
|
|
videntur tamen. Ego nescio quem vulneravi, tu vulneratus es. Non
|
|
prodest nobis quod noverca est: hominum iniquitatem ne odio quidem
|
5
|
defendimus. Ego te nunc si non curassem viderer filium occidisse. Hanc
|
16.1
|
ego infamiam ferre non possum. Tua alia ratio est; tibi longa vita
|
|
superest: poteris adprobare innocentiam cum duxeris uxorem, cum
|
|
fidem illi maritalem praestiteris, cum totius te vitae gravitas resolvet.
|
|
Ego, etiamsi nolo mori, moriar antequam adulterum inveniam.
|
5
|
Vis adiciam adhuc causas moriendi? Irascor tibi: nescio quem illum
|
17.1
|
invenire non potes. Debet istud ignosci meae senectuti: tu nec quaesisti.
|
|