Ager communis et novae tabulae
|
|
Pactus cum fratre maiore ut agrum communem paternum ille susciperet
|
336.pr.1
|
et omni aeri alieno satisfaceret, tabularum novarum lege lata partem
|
|
agri petit. Ille CD.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Ager, quem communem nobis esse dico, patris nostri fuit. Is duos
|
1.1
|
liberos reliquit, aequum utrique ius, eadem utrique onera aeris alieni,
|
|
mihi, ut nunc est, nihil.
|
|
'Cessisti' inquit 'mihi.' Si hoc sine ulla conventione fecissem, si nulla
|
2.1
|
opponi huic tuae voci posset exceptio, dicerem: circumscripsisti fratrem,
|
|
nec difficile fuit, minorem. Quod si nulla vi coactus, nullis insidiis, id
|
|
quod solum nobis pater reliquerat tibi uni concessi, debes referre animo
|
|
gratiam. Hoc fratri bene diceretur; sed quatenus exuis nomen istud et
|
3.1
|
nos ad ius solum vocas, sub condicione cessi: sic enim tamquam alieni
|
|
loquamur. Stari voce mea sit aequum conventione pactorum. Quod
|
|
quale fuit? Ut agrum possideres ita, ut opinor, ut aes alienum quod
|
|
patris [tui] fuit solveres. Nullam igitur huius agri habuisti adhuc
|
5
|
propriam possessionem, quia quaecumque sub condicione traduntur ita
|
|
demum fieri possunt propria ac peculiaria si condicio consummata est.
|
|
Fuit igitur usque ad tabulas novas communis nobis ager. Et ut facilius
|
4.1
|
appareat, fingamus te aes alienum noluisse solvere, egisse pacti huius
|
|
paenitentiam: num dubium est quin ego venturus optimo iure in hanc
|
|
fuerim possessionem? Non quaeritur, ut opinor. Nam etiamsi hoc inter
|
|
nos convenerat, ut tu aes alienum patris solveres, cogere ego tamen te
|
5
|
non poteram: una solutio erat pacti inter nos facti ut rursus omnia com-
|
|
munia essent, id est, ut et agrum possideremus et aes alienum duo
|
|
solveremus. Ergo convenit ut ager tuus ita esset si aes alienum solveres:
|
5.1
|
non solvisti. Quo iure vindicare potes eam rem cuius pretium non
|
|
dedisti? 'Ideo' inquit 'non solvi aes alienum quia novae tabulae inter-
|
|
venerunt.' Equidem querebar quod non solvisti; ceterum nihil mea
|
|
interest qua causa non solveris, cum agrum ita demum habere potueris
|
5
|
si solvisses. Sive istud tua voluntate factum est sive liberalitate creditorum
|
|
sive, ut manifestum est, publica necessitate, non solvisti.
|
|
Quid si hae tabulae novae tam mihi factae sunt quam tibi? Nam, ut
|
6.1
|
paulo ante dicebam, communem agrum constat fuisse. Pater noster
|
|
contraxerat cum multis. Non erubesco: non retinendum agrum habe-
|
|
bamus. Habebamus: namque ego hoc ipso quod tibi cessi dominum egi.
|
|
Igitur cum essemus heredes patris nostri, debuimus ambo. Id sic colligo.
|
7.1
|
Finge esse aliquem ex creditoribus petitorem: numquid petere a te totam
|
|
summam potest? Minime, ut opinor. Duos enim pater noster filios
|
|
reliquit, et necesse est, sicut bona, ita onera quoque esse communia.
|
|
Partem ergo tu debuisti, partem ego; quo efficiebatur ut partem solveres.
|
5
|
Faciamus hoc manifestius. Finge esse aliquem ex creditoribus qui partem
|
8.1
|
crediti sui a me petat: quid respondere possum? 'Agrum fratri dedi, cum
|
|
fratre meo convenit mihi ut ille solveret'? Num dubium est quin
|
|
dicturus fuerit creditor: 'Partem tu debes mihi: patri tuo credidi, cuius ex
|
|
parte dimidia heres es. Assem non possum a te petere, semissem petere
|
5
|
[non] possum.' Ergo, etiamsi conventione aes alienum transferebatur
|
9.1
|
ad te, iure tamen et veritate erat et meum. Igitur tabulae novae factae tam
|
|
me debito omni liberaverunt quam te. Id enim remiserunt quod ex parte
|
|
a me peti poterat, ex parte a te.
|
|
'Sed animus tamen is fuit pacti huius, ut totum aes alienum meum
|
10.1
|
fieret.' Spectemus ergo totum animum. Neque enim ego negaverim id
|
|
intuitos esse nos et ita cogitasse, ut omne aes alienum tu solveres; num
|
|
alioqui dubium est, aut deduci omnino in controversiam potest, an ego
|
|
tibi parte agri mei cessurus non fuerim nisi quod pretium soluturus
|
5
|
videreris, quin si ulla spes mihi novarum tabularum et huius necessarii
|
|
in civitate nostra remedii fuisset, retenturus fuerim id quod repeto?
|
|
Ergo sive ius spectas, commune aes alienum fuit et tabulae novae
|
11.1
|
utrique profuerunt, et tu non aliter totam possessionem habere debes
|
|
quam si aes alienum solveris, sive animum spectas, is utriusque fuit, ut tu
|
|
venditione agri aes alienum solveres: ego aestimaram me onere a te
|
|
liberari, cui agrum dabam. Nunc id quod tu mihi praestaturus eras res
|
5
|
publica praestat.
|
|