SERMO
  Summae partes sunt aequitatis. 336.12.1
DECLAMATIO
  Pater nobis idem fuit, eadem onera nobis, eadem bona reliquit: cur tu 13.1
locuples es? Apud te ager totus, pro quo nihil inpendisti, nihil
numerasti; ego nudus, ego egenus. Erat hoc tolerabile cum viderer in
aequo tecum positus. Aufers mihi civitatis beneficium, et me sic relinquis
tamquam pater praeter aes alienum mihi nihil reliquerit. Tum quoque 14.1
invitus feci: aetatis meae infirmitati consului. Si hereditate tibi ager iste
venisset, inhumane cum fratre non partireris; non tantum sanguinis nos
iura coniungunt: aliquid et ipsa necessitas, aliquid et ipsa societas.