SERMO
|
|
Pleraeque controversiae sub hac lege positae duas quaestiones habent,
|
252.1.1
|
ex ipsis earum verbis tractas: an inscriptum sit quod obicitur et an male-
|
|
ficium sit: <sed>, quod frequenter dixi, non semper utramque: quoniam
|
|
fere ubi de inscripto constat quaeri solet de maleficio; si de maleficio
|
|
convenit, in controversiam venit an inscriptum sit. In hac controversia
|
2.1
|
tertia quoque adiciatur quaestio necesse est [quae generalibus constat
|
|
duabus]: an huius maleficium sit. Sed pro hac media eximitur. Non
|
|
enim quaeri potest an sit maleficium: neque enim in rerum naturam
|
|
cadit ut quisquam mortalium id maleficium neget cuius poenam solutam
|
5
|
esse contendat. Quaeremus ergo an inscriptum sit et an huius maleficium
|
|
sit.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Inscripti maleficii agitur.
|
3.1
|
Cum maximam partem defensionis adversarius in hoc ducat, ut in-
|
|
scriptum esse maleficium neget, poterat brevi condicione decidi, ut
|
|
diceret qua alia lege cum illo consistere potuerim. Nunc callido et vetere
|
|
ac diu iam excogitato consilio legem non ad reum refert sed ad crimen;
|
5
|
et, tamquam ego nihil aliud quam de amissa virginitate filiae querar,
|
|
recitat legem quae contra raptores scripta est. Ego autem, etiamsi cum
|
4.1
|
ipso agerem qui rapuerat, poteram tamen, non contentus decem milibus
|
|
quae accepi, in argumentum inscripti maleficii lege agere etiam cum
|
|
parasito. Lex enim quae decem milia solvere raptorem pro ablata vir-
|
|
ginitate voluit contra eos scripta est qui nihil aliud egerunt. Differunt
|
5.1
|
autem haec et personis et temporibus et locis. Nam ut pulsatus civis
|
|
iniuriarum aget, si magistratus erit maiestatis crimen obligabitur, si
|
|
legatus erit bello vindicabitur et iure gentium, et eadem pecunia sublata
|
|
ex privato furtum erit, ex sacrario temploque sacrilegium, sic raptor
|
5
|
eius quae nihil aliud quam virginitatem ultum ibit decem milia solvet,
|
|
alia erit condicio eius qui rapuerit in comitiis, qui rapuerit eam quae
|
|
sacerdotium petebat, immo, ne ingratus sim adversus beneficia populi,
|
|
iam, quantum in illo erat, acceperat. Longa ratio est, quoniam in argu-
|
6.1
|
mentum tantummodo causae huius de iniuria parasiti loquor. Tu autem
|
|
mihi non debes recitare legem quae contra parasitum scripta est, cum
|
|
quo non ago, sed contra te, qui inscripti maleficii reus es lege. Neque
|
|
enim hoc quod dicitur raptorem [decem milia] e lege solvere oportere
|
5
|
ei solves qui dicat 'rapuisti' * * * qui dicat 'raptorem summisisti', sed ei
|
|
qui dicat 'comitia turbasti', sed ei qui dicat 'sacerdotium abstulisti'.
|
|
Haec crimina si quam aliam legem habent, transfer sane actionem meam;
|
7.1
|
si nullam aliam habent, cur praescribis adversus maiorum diligentiam
|
|
et exquisita ingenia quae <ius> scripserunt? Est igitur inscriptum.
|
|
An maleficium sit, si modo ista quae obieci vera sunt, neminem dubi-
|
8.1
|
taturum arbitror.
|
|
Illud tamen et iudicio non alienum et adfectibus meis necessarium
|
|
est, dicere quantum maleficium sit. Diligentissime maiores hanc videntur
|
|
excogitasse legem, quod, cum scirent nullam tantam esse prudentiam,
|
5
|
nullam immo tam certam divinationem ut omnia quaecumque ingeniis
|
|
malorum excogitari umquam potuissent providentia caventium videret,
|
|
hac lege omnem malitiam veluti quadam indagine cinxerunt, ut quid-
|
|
quid aliarum legum effugisset auxilium quasi extrinsecus circumdaretur.
|
|
Ego autem, iudices, non de his qui hanc legem conscripserunt sed de
|
9.1
|
ipsa rerum natura queror, in ipsis inscripti maleficii reis nullum dis-
|
|
crimen esse servatum. Summisit aliquis raptorem: inscriptum maleficium
|
|
est. Quid poenae adicitur quod adversus petitricem, quod adversus eam
|
|
quae sacerdotium, ut dixi, iam prope acceperat? Tantum etiam in ipsis
|
5
|
suppliciis habiturus lucri, in compendio numeret quod plus malefecit.
|
|
Reliqua igitur una quaestio est, an hoc quod filiam meam rapuit,
|
10.1
|
quod illo tempore, quod post illud populi iudicium, credatis non a divite
|
|
effectum. Nihil argumenti ex moribus istius ducam, etiamsi qualis sit,
|
|
quam dissolutus, quam luxuriosus ac perditus, satis vel uno argumento
|
|
probari potuit: parasitum habuit. Inter haec, ut opinor, posita est
|
11.1
|
religionis vestrae cunctatio, iudices, ut dispiciatis utrum parasitus sua
|
|
voluntate an quoniam id diviti praestabat rapuerit. 'Parasitus rapuit.'
|
|
Quid ais? Tantum illi vacuit? Adeone saturitate apud te exundavit ut
|
|
vilia scorta non quaereret qui omnibus contentus est? An solus oculos
|
5
|
ad ingenuas et ad virgines et aliquem etiam petentes honorem attolleret?
|
|
Numquam hercule tam felicem istam servitutem esse crediderim ut
|
12.1
|
impetus ad inlicitas libidines haberet. Hoc dico: hanc tantum vult rapere
|
|
parasitus. Age nunc, vultis adiciam illud: unde manus illa qua expugnati
|
|
sumus, unde tantus ac tam profusus domus tuae tumultus, unde denique
|
|
solvit quod lege debetur? †Si credibile est quod opponitur, iam certe
|
13.1
|
relictum est ut ea parte fecerit. Et hanc tamen† partem excutiamus.
|
|
Summisit raptorem. Habuit enim causam: eundem honorem virgines
|
|
competebant, nostra filia summoveri aliter non poterat. Si incerta populi
|
14.1
|
iudicia, non professae palam sententiae essent, dicerem tanti tibi fuisse
|
|
vel securitatem vel indignationem. Nemo est tam adrogans sui aesti-
|
|
mator ut accessurus ad comitia et periculum sortiturus humanitatis non
|
|
malit sine adversario esse. Haec de incertis iudiciis dicerem; quid si [ad
|
15.1
|
securitates et indignationes] accedit metus? Manifestum erat non futu-
|
|
ram sacerdotem filiam tuam. Forte argumentis hoc colligo, longa diffi-
|
|
cilique coniectura probandum puto? Locutus est populus. Si alia quae-
|
16.1
|
cumque mihi fama defendenda foret, dicerem tamen, iudices, rem esse
|
|
miraculo similem quod, cum pauci ad vos testes producuntur, fidei
|
|
vestrae iurisque iurandi satis idonei auctores habentur, quotiens vero
|
|
civitatis universae consensus et omnes qui intra hanc sedem sunt unum
|
5
|
aliquid certumque dixerint, rumor vocatur. In aliis fortasse falli ista
|
17.1
|
possunt: utique verum dicit fama quae de se loquitur. Quis enim loque-
|
|
batur? Populus. De qua re? Quam facturus erat populus. Cum de
|
|
comitiis consentiunt rumores, de se quisque dicit 'haec fiet', hoc est
|
|
dicere 'hanc faciam'. Non est ista fama: comitia sunt. Neque est quod
|
18.1
|
mirari, dives, aut indignari velis in comitiis plus saepe pauperes posse;
|
|
non omnia possunt opes vestrae, neque in cunctis quae humanam con-
|
|
tinent vitam domina pecunia est. Latius possidebitis et numerosiores
|
|
familias vestras ignorabitis, magnam partem civitatis occupabunt domus
|
5
|
vestrae, ingens pondus argenti praestringet oculos. Sed haec intra pri-
|
|
vatum valent: cum in publicum veneritis et in campum, spectabitur
|
|
innocentia, fides. Forsitan gratiae quoque non parum nobis adfert ipsa
|
19.1
|
tenuitas ubi tabellam pauperes ferunt; tum subit tacita quemque cogi-
|
|
tatio superbiae vestrae, tum omnium quas singulis facitis iniuriarum.
|
|
Attamen in ceteris, petentes magistratus dico atque provincias, possitis
|
|
tribus emere, dispersa pecunia parare gratiam; ubi vero de sacerdotio
|
5
|
quaeritur et iudicium religio agit, illam populus spectat, illam intuetur
|
|
quae semper futura sit virgo, quae a cultu templorum, a sacris non
|
|
recessura. Non vereor ne ista videar praesentis gratia iudicii dicere:
|
|
sacerdotium filiae meae ante rumorem speravi. Sed cur ego diutius circa
|
20.1
|
causas maleficii istius †et morbi†? Confessus est. An diutius quaeri
|
|
potest an maleficium sit eius <qui> poenam solvat, praemium operae
|
|
non clam neque secreto (quamquam ista quoque profecto facta sunt)
|
|
sed palam apud magistratus in medio foro numeret? Vidimus decem
|
21.1
|
milia quae parasito donasti. Interrogo quare; non est istud propter
|
|
longae servitutis officia, non illarum quibus gratiam meruit contume-
|
|
liarum: decem <milia> dedisti quod rapuisset. Nisi deberes, summa
|
|
indignatione etiam vindicare volueras; nam qui candidatam sacerdotii
|
5
|
rapuit, nocuerat exemplo et tibi.
|
|
(Igitur et inscriptum maleficium est adversus eum <qui agit et eius>
|
22.1
|
cum quo agitur, et maleficium non solum confessum sed etiam grave.
|
|
Ex his apparet: et ex persona parasiti, qui numquam ad tantam peccandi
|
|
audaciam processisset sua sponte, et ex persona divitis et ex causis et
|
|
ex numeratione pecuniae, ex eventu denique:)
|
5
|
Quis impulerit, quis coegerit * * *; superest ut ostendam non quid para-
|
|
situs acceperit sed quid dives ipse. Quaeritis quid iste decem milibus
|
|
emerit? Videte filiam contra sacerdotem, videte vittas, videte honores.
|
|
Fortasse ego superbe faciam atque adroganter qui tamquam privatam
|
23.1
|
iniuriam, tamquam maleficium adversus me commissum persequar.
|
|
Quota enim ego sum portio istius indignationis? Perdidi sine dubio
|
|
honorem, pretiosissimum pauperum censum; perdidi virginitatem filiae
|
|
meae, et cui modo sacerdotium sperabam difficile inventurus sum etiam
|
5
|
maritum: sed populus perdidit arbitrium dandi honoris, sed paulo ante
|
|
sacerdotem creavit quam noluit. Ite nunc et excludite campo divites et
|
24.1
|
corrumpi sacra vetate, de ambitu leges conscribite. Comitia nostra
|
|
decem milibus rapta sunt atque translata. Quam sanctum istud sacer-
|
|
dotium fore putatis quod stupro debetur?
|
|