Tyrannicida volens dedi
In duabus civitatibus vicinis tyranni erant. In altera cum quidam tyran- 253.pr.1
num occidisset, alter vicinae civitatis tyrannus petît eum in deditionem
et bellum minatus est nisi darent. Fert ipse rogationem ut dedatur.
DECLAMATIO
  Ut meo nomine sum vobis, Quirites, obligatus quod quamquam 1.1
necessarium et ad salutem pertinens civitatis remedium praesentis timo-
ris respectu tamen mei praetermisistis, ita ipsius rei publicae nomine
irascor neminem extitisse priorem qui pro salute communi me offendere
auderet. Neque id satis est, sed invenio qui adulentur et ne a me quidem 2.1
latam hanc rogationem existiment respectu mei recipiendam. Cum qui-
bus mihi consistere fortius atque etiam, si ita res exigat, acerbius necesse
est, cum in id quoque periculum venire intellegam optionem meam, an
hoc velim. 5
  Satis erat mihi dicere: rogationem fero utilem civitati. Ista enim spe- 3.1
ciosa dictu et vana quadam imagine honesti circumdata non respiciunt
praesentes necessitates; si tantas vires haberet civitas ut bella suscipere,
ut frangere impetus tyranni posset, non tam diu servissemus, non illum
cruentissimum dominum unus ex insidiis occidisset. Atque ego, etiamsi 4.1
plurimum esse virium in hac civitate spectarem, bene tamen redimi
capite unius civis pacem putarem. Facile est ista in contionibus et con-
ciliis despicere dicendo: iam si exercitus hostium intra fines nostros
fuerit, si ardere villas, si frugifera succidi, si fugam rusticorum in urbem, 5
si compulsa intra muros pecora viderimus, si moenia oppugnabuntur,
si turres quatientur, si ad dilectum ab amplexu matrum iuvenes rapien-
tur, quam sero paenitebit tam caro uni pepercisse! Et si quid tamen 5.1
deforme habitura civitas fuit dedito (ut subinde dicitis) tyrannicida, id
omne mea rogatione detractum est; omni pudore liberati estis: invitum
non dedissetis. Quod ad vos pertinet, bellum suscipere maluistis. Sed
hoc est praecipue quare ego hanc ferre debeam rogationem. Ego pro 5
civitate tam grata, pro populo tali, non subibo qualecumque periculum?
  Sed non solum rei publicae verum etiam mea interest hanc recipi 6.1
rogationem. Quem vultis enim ponite eventum: periculum mihi mortis
est. Quid? ego non satis vixi? Non enim annorum numero nec spatio
aetatis terminari certum est fortium virorum vitam, sed laude et fama
et perpetuae posteritatis inmortalitate. Ita dii faciant ut magnum exem- 7.1
plum posteritati etiam poena dare possim. Satis videbitur mihi omnia
facere fortuna ut tyrannicidium meum maius sit.
  Sed illud interim vereor, ne tyrannus ex me petat famam lenitatis.
Habet enim apud malos quoque multum auctoritatis virtus, et forsitan 5
hoc ille ambitiose faciet, ut potestate contentus sit. Quidquid est, videat 8.1
me et illa civitas vicina: multum illis servientibus prodero. Videant quo
vultu tyrannum feram, quam interritus tribunali eius adsistam, quam
me nihil minae, nihil supplicia ipsa moveant. Potest fieri ut exhortetur
illos hic animus meus, haec mea mens. Vobis quidem custodire pacem, 9.1
reddere quietem maius ipso tyrannicidio puto. Nam si bellum imminet,
si periculum universa civitas habet, quod illum cuius nomine mihi gra-
tias agitis occidi maximam vobis iniuriam feci.