[DE PROHOEMIO ET EPILOGI]
SERMO
  Prohoemium propriam formam, propriam legem, proprium modum 338.1.1
habet: neque narrationis forma cadit in prohoemium neque locorum.
Uni parti declamationis solet esse simile, epilogo: ideo autem simile,
quod utraque res frequenter extra quaestionem est. Nam et prohoemium
rem praecedit et epilogus finita re dicitur. Praeterea utraque res idem 5
vult efficere, conciliare sibi iudicem. Hoc differunt: prohoemia praestare 2.1
debent ut intentum iudicem faciant (haec pars oneris epilogo remittitur:
dixit enim), praecedere interim solet epilogum <enumeratio>, quo
memoria iudicis renovetur; ita prima parte efficimus ut omnia audiat
iudex, summa parte efficimus ut meminerit eorum quae audierit. 5
Epilogus deinde inclinationem animi in se praestare debet: hoc illi cum 3.1
prohoemio commune est, <sed> plus miserationis et plus libertatis habet
pars summa. Nam prohoemium, cum precari debeat iudicem, fatigare
non debet; nec epilogus quidem. Nam et illud verissimum est, lacrimas
celerrime inarescere. 5
  Prohoemia ex personis ducenda erunt, aut nostris aut adversariorum 4.1
aut ipsorum interim iudicum: nostris ad conciliandum favorem, ad-
versariorum ad odium iudici faciendum eorum contra quos dicimus;
iudicum personae raro incidunt in scholasticas materias, in foro fre-
quenter. Nonnumquam etiam de rebus permittitur dicere nobis, illa 5.1
ratione, quia scholastica controversia complectitur quidquid in foro
fieri potest, in foro prohoemium aliquando ducitur ex rebus, si iam
singulae actiones propositae sint, iam causam iudex noverit. Quid ergo?
Eo iure facimus istud quo illud etiam, ut narremus in isdem de- 5
clamationibus et contradictiones ponamus etiam a petitore. Quod iam 6.1
in foro non secundum meum consilium fiet: is qui primo loco dicet et
ponet causam contradictionem ipse non sumet, nisi si quae testationes
praecesserint partis adversae et exceptae fuerint. In summa, numquam
erit contradictionis loco sumendum quod adversarius dicturus fuerit sed 5
quod dixerit.
  Non est lis huic mulieri hodie cum marito suo; neque enim iudicium 7.1
constitui potest inter eum qui cedit eamque quae sibi adserit. Adulescens
adseritur a paupere; pater illi cedit, mater non cedit.
DECLAMATIO
  Etiamsi lis huic mulieri cui adsum, iudices, esset contra pauperem 8.1
istum, infirmo loco pars nostra et dignior auxilio videretur, quia et per
se inbecilla res est femina et adfert infirmitati naturali non leve pondus
quod vidua est. Huic etiam proprium illud accedit, quod in solli- 9.1
citudinem conversa sunt quae praesidia fuerunt. Haec enim, quamvis
maritum habere desisset atque esset ea domo in quam virgo nupserat
pulsa, non sine auxilio tamen videri poterat, cum haberet filium iuvenem.
Cum vero hoc ipsum deducatur in litem et hoc tempore nihil matri 10.1
praeter sollicitudinem adferat, tamen hoc confiteor, non eam cum ipso
quem ex diversis videtis subselliis litigare: altior gratia premit. Esset
quippe haec mater in lite utcumque felicior si maritus eius contentus
esset filio cessisse; nunc adiecit testimonio auctoritatem et infelicissimam 5
nutricem, quam bis torsit quia verum dicebat, adversum nos mori coegit.
Cuius si vos auctoritas, iudices, movet, illud unum in prima parte causae
dixisse contentus sum, vocem eius ab utraque parte recitari.
  Quod si vindicari filium mallet, satis eum vel sola expositio causae 11.1
tueretur. Fuit enim aliquando cupidus liberorum, et propter hoc duxit
uxorem et ad spem statim futuri partus gratulatus est et natum educavit
et in adulescentiam, quod satis est, sine ulla dubitatione perduxit.
Libentius in gravissima mariti iniuria, iudices, invehar in novercam: 12.1
sciit enim quid vellet sibi cum in domum senis iam et matrimonio
occupatam et in qua iuvenis filius erat inrupisset, sciit hanc posse
vacuari. Nolite quaerere quo consilio, qua ratione fecerit: sola est. Odia
statim adversus adulescentem, nec haec occulta aut dissimulata saltem, 5
sed iurgia. Quod ipsum mehercule pro summa probatione esse, iudices,
potest: hunc iuvenem sic oderat tamquam noverca. Nec huic libertas ex 13.1
fiducia deerat, nec inveniri poterat ullum crimen in vita quo abdicaretur.
Inventum est novum exheredandi genus: vilissimum istud caput et in
quamcumque litem pretio venale testimonium adversus se primum tulit:
exposuisse se dixit, videlicet ne istum esse malum patrem puderet. Testor 14.1
deos, testor vestram, iudices, religionem: non satis putavit iste ipse qui
expellere filium nolebat quasi aliquid sui credidisset: infelicissimam
nutricem (nam illam quoque oderat) omni crudelitatis genere laceravit.
Quaeritis qua causa? Scietis cum iterum torquebit. Fatigaverat prima 15.1
tormenta, et in voce una manserat fides; exprobraverat isti sanguinem
suum. Revocatus est tortor, repetiti sunt cruciatus: manifestum est
infelicissimae feminae factum futurum ut tamdiu torqueretur quamdiu
idem dixisset. Ego tamen illi non irascor: dum aliquid virium, dum 16.1
aliquid animi fuit, perseveravit; non est in mendacium coacta nisi
moriens. Victor his tormentis nihil aliud quaerendum putavit, nihil
dubitavit. In tormenta (ut parcissime dixerim) paria non vindico; sed
rogo ut hoc velitis pertinere tantum ad ipsius causam. 5
  Filium matri vindico contra eum qui adserere coepit nuper. Ante 17.1
omnia intellegitis, iudices, nullum onus probationis ad me pertinere:
iuvenem de quo agitur cum hoc homine inventum per tot annos qui ad
robustam usque aetatem perducere eum [de quo litigamus] potuerunt,
numquam dubitatum. Dicam nunc ego illa quae leviora sunt: 'nupsit et 5
concipere potuit'? Immo nisi concepisset non credidisset illi maritus.
Totum igitur onus redundat ad diversam partem. Adversarius multa 18.1
probare necesse habet, habuisse se uxorem, concepisse uxorem suam,
peperisse, marem peperisse, eo tempore quod ad aetatem eius de quo
litigamus congruat peperisse, exposuisse, vixisse expositum, ab hoc a
quo repetit esse sublatum, aut contra subiectum ab hac, <quae> (quod 5
praecedit) aut sterilis fuerit aut id quod pepererat amisisset. Sterilem 19.1
fuisse non dices: credidit maritus. Amisisse non est satis dicere:
probandum est. Haec exigeremus in causa, iudices, si <esset> de
mancipio, si de pecunia: filium matri eripere conaris et partem viscerum
avellis, et contra maternos gemitus contentus es alterius parentis 5
neglegentia!
  'Quid causae' inquit 'habeo? Cur adsero alienum?' Ut nondum reddam 20.1
rationem qua litiges, quod proposui dicere illud est: nam si tibi causa
adserendi alienum filium non est, nec huic quidem retinendi. Quin
immo facilius est istud pauperi fingere: quid enim fortunae tuae interest
an heredem habeas? Sed reddemus postea rationem qua fingas; interim 5
instrumentum excutere causae tuae volo.
  'Testimonio' inquit 'nitor eius quem tu patrem dicis.' Putemus istius 21.1
esse testimonium: unus est, iratus est, alterius maritus est. 'Unus est'
cum dico, succurrant vobis Catones et Scipiones et tot clarissima civitatis
nostrae nomina. Cum dico 'iratus est', succurrat vobis quidquid non
experimentorum in civitate sed in scaenis fabularum est, quam multa 5
fecerit hic adfectus, quam multos transversos velut tempestate quadam
egerit. Cum dico 'alterius maritus est', duo simul dico: et habet causam 22.1
cur nocere huic velit quam repudiavit et habet causam cur praestare ei
velit quam duxit. Haec dicerem si istud testimonium esset illius: testis 23.1
tuus quid dicit? Scire se aliquid. Sequitur ut interrogem: 'unde?' Ex
nutrice illa. Nutricis ergo testimonium est, non testis qui credit. Dimit-
tamus in praesentia maritum (reducemus illum loco suo), de nutrice
dicamus. 5
  Si ab initio mentita esset, id quod adversus hunc dicere audeo magis 24.1
auderem adversus nutricem dicere: sola est. Nunc diversae quaestiones
duae. Videamus utram verum dixisse credibilius sit. Torta tuum esse
filium dixit. Volo adicere tormentis auctoritatem: anus torta. Una
quaestio adversus hunc sexum, adversus hanc aetatem non sufficit? 5
Deficientes iam per se distendis artus lacerasque verberibus iam non 25.1
cohaerentem cutem, et hoc dicis: 'mentiris'? Tamdiu potest mentiri
contra tuam voluntatem? Etiam cum robustissimi torquentur, etiam cum
animosos asperrimus dolor temptat, plurimum tamen interest quid
responderi sibi velit qui torquet. Durat non dico contra ignem, non dico 26.1
contra flagella: contra <te>. Hactenus veritatis inquisitio est, qua victum
te sperat si verum dixerit. Cum vero repetas tormenta, cum reducas
carnificem, quid aliud dicis quam illud: 'torque donec mentiatur'?
Magna hercule tibi contigit, magna victoria: perdomuisti mulierem anum. 5
Expressa vox est iam fugientis animae: 'Miserere: non est tuus. Iam
parce: verum dixisti.' Hic iam, credo, tortor admonitus instaret 27.1
perseveraretque, eamque adhiberet artem quaestioni ut moreretur mulier
dum hoc dicit, dum tu victor et hilaris adversario tuo quid egeris
nuntias. Rogo, cum mulier eadem in tormentis diversa dixerit, non est
manifestum id te maluisse quod credidisti? 5
  Cui non mortalium patet totus hic animus? Quis non videt artes 28.1
novercales et pactum infelicis senis? Miserebor enim, etiamsi nocet,
necessitate. Quaeritis quo cedat animo? Quo matrem filii adulescentis
domo expulit, quo longam matrimonii concordiam nullo maledicto,
nulla suspicione dissolvit, quo in torum adhuc uxoris prioris vestigio 5
calentem adducta est nova nupta, quo ne hoc quidem praestitit filio suo,
ut vinceretur. Alia est videlicet horum ratio quos brevis transitus 29.1
voluptatis fecit parentes, quos liberis suis extra posita [voluptates]
conciliant; aliter amat quae peperit, quae memoriam decem mensum,
quae tot periculorum, tot sollicitudinum recordationes ad vos, iudices,
adfert. Numerate huius adulescentis annos, breve nimium videatur; 30.1
numerate omnes dies, singula temporum momenta: tamdiu mater
testimonium dicit. Nulla potest esse tam longa simulatio.
  Si leges sinant permittatisque vos, se torqueri velit, se imponi ignibus, 31.1
se verberibus lacerari postulet. Quid agis, mulier? Temere facis: femina
es et anus. Prima forsitan tormenta sustineas: vincet dolor et ad suprema
deficies. O admirabilem, iudices, vocem! 'Torqueat' inquit 'modo: 32.1
mater sum. Aliud est nutrix et ancilla et torquente domino.' Age, cum
in hac voce supremum posueris spiritum, cui iuvenem reddituri sumus?
Volesne illum ad hunc patrem reverti, et ad illam novercam?