Rogatio Demosthenis
|
|
Rogationem fert Demosthenes ne illi qui apud Chaeroneam capti erant
|
339.pr.1
|
a Philippo et gratis remissi consiliis publicis intersint. CD.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Priusquam causas rogationis meae persequar, Athenienses, succurrit
|
1.1
|
mihi laudare vos et adcognoscere. Post adversum proelium, quod
|
|
quidem ipsi qui rebus Philippi favent dolore ac rumoribus in maius
|
|
extollunt, non pacem petistis, non de condicionibus ullis cum hoste
|
|
tractastis; ipsos etiam repetendo captivos hoc ostendistis, curam esse
|
5
|
vobis ut bellum geri posset. Id cum fecistis pro maiorum vestrorum
|
2.1
|
opinione atque laude servataque usque ad hoc tempus gloria civitatis,
|
|
tum etiam, ut arbitror, ratione quadam, quod nos victos non tam virtute
|
|
hostis quam eorum qui pugnare noluissent timore existimabatis. Quam-
|
|
libet igitur obliquis actionibus pars diversa, dum tueri mille istos captivos
|
5
|
videtur, pacem suadeat, animum virtutemque civitatis debilitare conetur,
|
|
ego loquor apud eos qui non defecerunt.
|
|
Sed multa me dicturum propter quae adprobari possit rogatio mea,
|
3.1
|
oratoriis artibus impedire pars adversa conatur. Negat enim rogationem
|
|
contra leges accipiendam, negat adversus singulos. Quorum ego utrum-
|
4.1
|
que confiteor. Verum neque adversus leges esse existimo quidquid pro
|
|
opinione ac pro dignitate civitatis petimus et cui nulla lex scripta ex
|
|
contrario extat. Nam si quod est ius quo contineatur hoc, ut <tam> mali
|
|
et tam turpes cives utique consiliis publicis intersint, videar fortasse hanc
|
5
|
rogationem contra leges scripsisse. Si vero nihil est quod ex contrario
|
|
†coat†, non potest videri hoc adversus id scriptum esse quod non obstat.
|
|
Illud vero aliquanto minus existimari possum, adversus singulos scrip-
|
5.1
|
sisse legem, cum certe mille sint de quibus agitur. Quamquam rationem
|
|
etiam propter quod non liceat rogationem contra singulos ferre illam
|
|
video, quod peccata singulorum videantur habere leges suas. Homicidium
|
|
fecit aliquis, sacrilegium, iniuriam, ceteraque his similia: suo iure
|
5
|
punitur. Cum vero mille semel capiendos se alligandosque hosti
|
6.1
|
praebuerint, haec, ut opinor, supersunt, ut aut nulla castigatione dignam
|
|
rem qui contra dicunt putent, aut, si castiganda est, ostendant legem qua
|
|
castigari possit, aut, si non ostendunt, nihil aliud quam rogationem
|
|
superesse fateantur.
|
5
|
Primum igitur hoc apud vos, Athenienses, dixisse contentus sum,
|
7.1
|
aequissimum quidem ac iustissimum esse ut populo detur summa rerum
|
|
potestas, consilium tamen non utique turba neque tumultu neque
|
|
angustiis eorum qui consulantur constare. Utinam quidem fieri posset
|
|
ut ex universo populo reicere ac seligere liceret eos qui parum prudentes,
|
5
|
parum digni consiliis publicis viderentur. Sed quoniam istud deprehendi
|
8.1
|
nisi experimentis non potest, de his demum rogationem fero qui experti
|
|
sunt. Atqui si hoc apud vos non male constitutum est, esse aliquos qui
|
|
consiliis publicis interesse non debeant, iam multo facilius ac pronius
|
|
erit ut doceam hos esse, qui, etiamsi utiles consiliis futuri essent, indigni
|
5
|
tamen propter dedecus proximae militiae erant.
|
|
Ac mihi in haec dividenda videtur ratio istius orationis, ut pars ad
|
9.1
|
ipsos de quibus loquor spectet, pars ad universam rem publicam.
|
|
Adversus istos hoc dixisse contentus sum: bellum adversus Philippum
|
10.1
|
suscepimus pro libertate totius Graeciae, pro salute communi. Nam
|
|
etiamsi in praesentia amicam civitatem, nobiscum olim coniunctam,
|
|
tueri videbamur, eventus tamen belli ad omnes pertinebat. Et hoc nobis,
|
|
Athenienses, vetus atque a maioribus traditum est, pro universa Graecia
|
5
|
stare. Sic contra Persas semel iterumque pugnavimus, ac privatis viribus
|
11.1
|
defendimus publicam salutem. Iam igitur ex hoc apparet profecto vobis
|
|
numquam maiore animo, numquam concitatiore spiritu fuisse pugnan-
|
|
dum. Non enim nobis cum hoste <ex> Graecia aliquo res erat, ubi,
|
|
quamquam victi, leges tamen similes linguamque certe eandem
|
5
|
pateremur, sed cum homine barbaro, cum homine crudeli, cum homine
|
|
infesto. Quamquam quid necesse est ista diutius dicere? Pugnare enim
|
|
placuit et placet. In hoc igitur proelio, quod, ut dixi, pro universa
|
12.1
|
Graecia susceperamus, nondum dico quantum nocuerit istorum timor;
|
|
interim cuius propositi fuerit animum attendite. Longe felicissimum in
|
|
bellis est vincere, fortissimum, si victoria non detur, pro causa mori.
|
|
Est tamen tertium aliquod †inter dedecora†: in patriam certe redire et,
|
5
|
si vincere non detur, effugere. Potest enim credi qui hoc fecit ad
|
13.1
|
secundam se aciem reservasse et victum adversis animum reposuisse. Ille
|
|
vero qui se in servitutem hosti dedit, qui abiectis armis parata in vincula
|
|
praebuit manus, quam tandem nobis spem in posterum facit? Atque ego,
|
14.1
|
Athenienses, eo tempore quo recipi istos placebat contradicturus fui nisi
|
|
quod poterat honestum ex his receptis exemplum fieri. Sunt igitur digni
|
|
poena aliqua, sunt ignominia, si hoc tantum ad ipsos referatur.
|
|
Sed redeo ad publicam utilitatem. Nihil esse quo magis disciplina
|
15.1
|
militaris confirmari possit, Athenienses, quam exemplum adversus
|
|
indignos nemo dubitabit. Quae enim spes in bellis in milite nostro residua
|
|
est si nihil potius fuerit quam capi? Certum habeo nunc istos male sentire
|
|
de iis qui in acie ceciderunt.
|
5
|