Novicius praetextatus
Qui voluntate domini in libertate fuerit, liber sit. Mango 340.pr.1
novicium puerum per publicanos traiecit praetextatum. Dicitur ille liber.
DECLAMATIO
  'Qui voluntate domini in libertate fuerit, liber sit.' Quaerendum est 1.1
nobis quid sit in libertate esse. * * * 'voluntate domini est in libertate qui eo
volente liber est.' Nos finimus ita: 'voluntate domini in libertate est qui
ius libertatis usurpavit domino volente.' Id primum scripto ipso colli-
gemus. Non enim difficile fuit ei qui hanc legem componebat id scribere: 5
'qui voluntate domini liber fuerit'; nunc hoc scribendo: 'qui in libertate
fuerit' satis ostendit aliud esse in libertate esse, aliud liberum esse. Ex- 2.1
cutiamus etiam causas legis huius. Indignum putavit legum lator eum
qui in fortuna aliqua rei publicae, qui in numero civitatis fuisset, redigere
in servitutem. Sed hoc quoniam sibi nequitia interim adserebat, adiecit ut
ii liberi essent qui in libertate voluntate domini fuissent. Vis scire quanto 3.1
aliud sit in libertate esse, aliud liberum esse? Eum qui in libertate fuerit
iubet lex liberum esse. Tanta rerum differentia est in causa libertatis.
In libertate est igitur quisquis caret forma servitutis. Id, iudices, ex hac 4.1
ipsa lege adhuc manifestum est. Non enim legum lator putavit etiam eos
qui a dominis fuga abessent esse in libertate? Quod colligo scripto eius:
'qui voluntate domini in libertate fuerit': apparet aliquos et non
voluntate domini in libertate esse; quod si verum est, potest in libertate 5
esse etiam qui liber non est.
  Nihil ergo prodest tibi cum dicis liberum eum non fuisse. Non enim 5.1
quaeritur an voluntate tua liber fuerit, sed an voluntate tua in libertate
fuerit. Si voluntate tua liber [non] fuisset, quid nos postularemus?
Depulsus hac pugna transcendit eo, ut neget in libertate saltem fuisse. 6.1
Quomodo igitur colligemus? Eum qui in libertate <non> est quibus
argumentis colligemus fuisse in libertate? Signavit aliquis tamquam liber:
si id voluntate domini fecerit, etiamsi maxime illum servum esse dominus
voluit eo tempore, manifestum erit <fuisse> in libertate; sic quisquis 5
aliquid pro libero fecit. Atqui hic puer non tantum pro libero sed etiam
pro ingenuo est: praetextatus fuit. Si talem illum ad iudices produxissem, 7.1
hoc insigne non [tantum] libertatis modo sed etiam dignitatis esset.
Ecquid paves ne scelus feceris? Et alius fortasse tantum usurpaverit
libertatem: hic et adprobavit. Quibus? Publicanis, hominibus, ut
parcissime dicam, diligentissimis. In summa velim ostendere totum 5
tuum comitatum: quis habitus servorum fuit?
  'Ego tamen' inquit 'non ea voluntate feci ut hic liber esset, sed ea ut 8.1
publica non solveret.' Saepius eadem dicenda sunt (etiam gratulamur
si invito te liber est): liberum esse noluisti, sed in libertate esse voluisti.
Nihil interest qua causa hoc feceris: id est, ut propius ad verba legis
accedam, nihil interest qua causa in libertate esse eum volueris. Verum 9.1
ista causa quam praetendis digna poena est: circumscribere vectigalia
populi Romani voluisti, specie praetextati imponere publicano voluisti.
Postmodum dicam quantum intersit huius pueri; interim dicam, tua quid
interest? Quod petieras non contigit tibi? Non fefellisti? 5