SERMO
|
|
Haec circa ius, illa iam circa aequitatem.
|
340.10.1
|
DECLAMATIO
|
|
Quae passurus est hic puer domino redditus? Sine dubio <ultima>.
|
11.1
|
Novimus istam negotiationem, et frequentissima in foro videmus iudicia
|
|
talium iniuriarum. Fortasse etiam natus est ingenuus, fortasse rapto ex
|
|
aliquo litore praetextam Fortuna reddidit. Illud est tamen quod nos
|
|
magis confundat: videtur mangoni puer pretiosus, timuit ne magno
|
5
|
aestimaretur. Ista species in quacumque servitute miserabilis foret.
|
12.1
|
Rogamus vos, iudices, cogitetis quam multa facere possit adversus
|
|
puerum mango iratus. Aut illi fortasse pretium excisa virilitate producet,
|
|
aut ob †infelicis† contumeliae annos venibit in aliquod lupanar. Res est
|
|
nobis cum homine qui non erubescit, nihil reservat: etiam periculose
|
5
|
avarus est. Quos cultus accipiet qui praetextam habuit? Ego vobis allego
|
13.1
|
etiam ipsum illud sacrum praetextarum quo sacerdotes velantur, quo
|
|
magistratus, quo infirmitatem pueritiae sacram facimus ac venerabilem.
|
|