Res furtiva inprofessa apud publicanos
Quod quis per publicanos inprofessum transtulerit, commissum 341.pr.1
sit. Quidam rem furtivam transtulit per publicanos, non professus est.
Deprehensa res est. Publicani cum domino contendunt. Illi tamquam
commissam rem vindicant, ille tamquam suam.
DECLAMATIO
  Rem non professam apud nos tenemus. Hoc ius quale sit postea 1.1
videbimus. Quod quis professus non est apud publicanos, pro commisso
tenetur. Ea res de qua iudicatis in professionem non venit. Omni iure
condictionis nostra est. 'Mea est' inquit. Nihil istud contra ius nostrum 2.1
est; alioqui nemo non hoc de re non professa dicere possit: 'mea est.'
'At is qui transtulit alienam rem transtulit.' Ante omnia, nulla lege
comprehensum est ut alienam rem non profiteri liceret; alioqui publicum
eversum est, leges permutandae sunt. Ut transferantur aliena, tamen 5
furtum profiteri debuit. 'At inicum est meam poenam esse cum ille 3.1
peccaverit.' Iterum dicam: si quid iniqui habet lex nostra, postea
viderimus; interim, lex est. Non adversus homines sed adversus rem
scripta est. Si ius accepissemus aliquid ab eo qui [non] transtulisset 4.1
exigendi, sic quoque sine dubio esset nostra causa melior, sed tamen
videretur <non> de re ipsa esse contentio. Nunc lex hoc continet, ut rem
teneamus quae translata est et professa non est. Quid interest quis
professus non sit? Nobis res dedita est. 5
  Haec de iure. 'Sed ius ipsum iniquum est.' Alio me vocas, de alio 5.1
quereris. Dic istud rei publicae, dic senatui, dic magistratui: 'aerarium
populi Romani vectigalibus iniquis repletur, et spoliantur provinciae et
sublatum commercium est.' Nos conduximus id quod locabatur. Sed 6.1
res publica quoque, cum qua queri poteris, habet quod respondeat.
Primum illud, necessaria esse vectigalia civitati. Exercitus stipendium
accipiunt, bella cotidie geruntur adversus barbaras et bellicosissimas
gentes, defendimus ripas et flumina et litora. Huc adice et illud: templa 5
extruuntur, multum inpendiorum sacra ducunt, aliquid et spectacula.
Opus est vectigalibus. Inter vectigalia porro quid aequius inveniri potest 7.1
et sine maiore hominum querela? Quanto illud iniustius videri potest
quod partem hereditatis sibi vindicat! 'At plurimum in hoc vectigal 8.1
confert negotiatio.' Quidquid est de futuro lucro est, praeter id quod
non potest videri iniquum †ad quod acceditur. Et† vectigal quidem
ipsum necessarium, non iniquum: num haec iniusta poena est, in qua
furta deprehenduntur, qua lex vindicatur, qua fraus transferentium 5
detegitur? Aliter stare vectigal non potest.
  Eodem revertimur iterum: hac ratione res publica locat, hac necessitate 9.1
nos conduximus et pretio vicimus. Et adversus quales homines conduxi-
mus! Quamvis poena sit, quamvis in commissum veniant ea quae quis
professus non est, tamen fallere nos volunt, tamen mille artibus circum-
scribimur. Quotaquaeque res est quae deprehendatur! 5
  Poteramus tibi etiam inputare beneficium: istud quod tibi extorqueri 10.1
quereris non apud nos perdidisti; interim, quod satis est, furem apud nos
invenisti. Ignorares, nisi nos fuissemus, translata in aliam provinciam
furta, inter ignotos homines, inter alienos.
  In summa parte, quia lex secundum nos est, aequitas secundum nos 11.1
est, illud quoque dicendum puto, qua sententia possitis parti utrique
consulere. Quid est aequius quam utrumque vindicari? Unus furtum
fecit duobus; habet suam quisque legem. Nos nisi retinemus, nulla
actione vindicari possumus; ille, etiamsi non ipsam rem acceperit, pro re 5
tamen accipere poterit: habet actionem quidem de illa. [Nam et in
quadruplum litigat.] Non irascitur furi qui re contentus est. Adversus 12.1
iniuriam illius privata agi actione potest, a nobis publica. Ille vobis com-
mendat sarcinas suas; nos commendamus vectigalia vestra, commen-
damus reditus civitatis.