SERMO
|
|
Similes quaestiones sunt priori divisioni, eadem finitio. Dicit enim is
|
342.1.1
|
qui petit in servitutem eum esse in libertate domini voluntate quem
|
|
liberum esse dominus voluerit. Nostra pars dicit in libertate esse domini
|
|
voluntate eos qui aliquid pro liberis ex voluntate domini fecerunt.
|
|
Refellenda est nobis finitio partis adversae, deinde nostra confirmanda.
|
5
|
Finis partis adversae sic refelletur.
|
|
DECLAMATIO
|
|
'Qui voluntate domini in libertate fuerit, liber sit.' Si de iis loqueretur
|
2.1
|
lex quos dominus manumisisset et liberos esse voluisset, supervacuum
|
|
erat. Nam etiam hac lege sublata non dubitabatur quin manumissi liberi
|
|
essent. Praeterea aliud esse in libertate esse, aliud liberum esse, etiam ex
|
|
eo manifestum est quod eos qui in libertate fuerint liberos esse lex iubet.
|
5
|
Ad quos ergo lex pertinet? Ut ad nostram finitionem redeamus: qui
|
3.1
|
volentibus dominis fecerint aliqua tamquam liberi. Ut puta, signavit
|
|
aliquid volente domino servus: liberum esse vult. Inicum enim erit
|
|
tabulas auferri, et circumscriptum esse nescio quem cui signatae sunt
|
|
tabulae. Iudex inter duos convenerit et sententiam tulerit volente
|
5
|
domino: liberum esse hunc voluit, ut ea res quae iudicata erat haberet
|
|
suum finem. Denique neminem qui in aliqua forma libertatis fuisset, nisi
|
4.1
|
fraude et culpa sua, redire in servitutem voluit. In libertate autem putavit
|
|
esse legum lator etiam eos qui non voluntate domini in libertate essent,
|
|
sicut eos qui absentibus dominis aliqua pro liberis egissent, et ideo
|
|
adiectum est in lege: 'qui voluntate domini in libertate fuerit.' Ergo etiam
|
5
|
invito domino potest aliquis esse in libertate, invito autem non potest
|
|
esse liber. Aliud est in libertate esse, aliud liberum esse.
|
|
Hanc igitur de qua quaeritur dico voluntate tua fuisse in libertate. Hoc
|
5.1
|
quo modo probo? Quo uno probari potest: fecit aliquid tamquam libera.
|
|
Nondum dico 'ad piratas pervenit', dissimulo et illud, qua causa volueris
|
|
eam in libertate esse; interim et volente te et spectante habitu matronae
|
|
fuit. Hoc satis erat, etiamsi postea nulla essent consecuta. An vero maius
|
6.1
|
in hoc putamus esse momentum, ut circumverteres mancipium, aut si
|
|
una voce liberum esse iusseris quam si habitum dederis, stolam
|
|
dederis?—quod ne manumissis quidem omnibus contigit.
|
|
(Hoc loco poni solet illud.)
|
7.1
|
'Num igitur, si in scaenam misero et mimi partibus tamquam matrona
|
|
processerit, poterit videri mea voluntate in libertate esse?' Non est hoc
|
|
porro simile; nam ipsa statim scaena rem fictam esse testatur. Stola illa
|
|
mimi erit, non hominis. At eadem si hoc habitu extra scaenam fuerit et
|
5
|
in civitate processerit, eadem illa quae solet mima esse nihilominus erit in
|
|
iure libertatis. Ergo habitu satis testata est libertatem. Quid si fecit aliqua
|
8.1
|
tamquam libera? Profecta est, parum est dicere quasi ingenua: quasi
|
|
honesta, quasi filia tua.
|
|
'Sed haec omnia' inquit 'feci non ideo quoniam eam in libertate esse
|
9.1
|
volebam.' Lex non ad causam nos voluntatis tuae mittit sed ad ipsam. In
|
|
libertate esse voluisti; quare volueris nihil ad iudicem, nihil ad voluntatem
|
|
pertinet. Tu tamen illam in libertate esse noluisti? Ut parcissime dicam,
|
|
maligne. Quid si credibile est hanc etiam voluntatem tuam fuisse, ut illa
|
10.1
|
in libertate esset? Quid enim esse illam voluisti? Ancillam? Cuius? Num
|
|
dubium est quin hoc votum tuum fuerit, ut matronam adprobaret, ut
|
|
filiam tuam adprobaret? Noluisti eam in libertate esse de qua nihil magis
|
|
timebas quam ne illa tibi tamquam ancilla remitteretur? Quamquam
|
5
|
etiamsi remissa esset, iam tamen tua voluntate in libertate fuisset.
|
|
Sed processit ultra. Dicebam: 'habitum matronae te volente sumpsit,
|
11.1
|
iter tamquam matrona ingressa est.' Te volente ad piratas tamquam filia
|
|
venit tua, te volente adprobavit se liberam et ingenuam, te etiam volente
|
|
in matrimonio fuit tamquam libera, heres relicta est tamquam libera.
|
|
Horum omnium ius a tua voluntate profectum sit necesse est, qui
|
5
|
voluisti dimittere, qui voluisti tamquam liberam dimittere. Haec dicerem
|
12.1
|
etiamsi piratae tantum vicariam petissent; nunc vero, cum adiecerint ut
|
|
eam vicariam mitteres quae in matrimonio archipiratae esset, dubitari
|
|
non potest quin tu eam miseris tamquam liberam futuram.
|
|
Haec quod ad ius, illa quod ad merita. Digna est quae sit libera: filium
|
13.1
|
tibi restituit. Si tantum filii tui pretium fuisset, videretur tamen bene
|
|
meruisse; nunc quam multa addidit ad fidem! Poterat et remanere apud
|
|
piratas et obligare illos hoc indicii sui beneficio. Sed non confessione
|
|
tantum effectum est ut filia tua videretur: quemadmodum complexa est
|
5
|
illa catenatum, quotiens fratrem vocavit, quam veras lacrimas profudit!
|
|
Optime meruerat de te et hoc ipso, quod reversa est.
|
|