SERMO | |
Hic parce quidem stringendus erit pudor patris, stringendus erit | 342.14.1 |
tamen, tamquam cupidi et avari et hereditatem istam adfectantis: hoc | |
ideo non amare nec districte primum quod potest esse hic dominus illius, | |
si ita iudicibus videbitur, deinde quod nobis res cum eo est cui gratias | |
agimus, cuius voluntate dicimus nos in libertate fuisse. | 5 |
In summa parte declamationis advocamus etiam adulescentem illum | 15.1 |
[quasi advocatum] qui nostro beneficio redemptus est. |