SERMO
|
|
Natura rei fortasse hoc ferat, ut hic pater, quem filius reum vult facere,
|
346.1.1
|
irascatur, atque eo magis irascatur quod de filio bene meruit non tantum
|
|
generando sed etiam dando in adoptionem. Sed non semper sequendi
|
|
sunt adfectus, et plerumque consilium his praeponendum est. Hic enim
|
2.1
|
pater, etsi revera irascitur, dissimulare hoc debet, et agere mitem,
|
|
indulgentem. Nam cum praescribat, hoc adprobare debet iudicibus,
|
|
idcirco praescribere se ne cum filio gravius contendat; alioqui, si haec
|
|
causa praescribendi non est, supererit ut diffidentia videatur in causa.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
'Cum patre actio ne qua sit nisi dementiae.' Alio crimine me reum
|
3.1
|
fieri manifestum est. Nemo dubitabit quin id hac lege non liceat, si ego
|
|
pater sum. Atqui ne de eo quidem dubitari poterit, quin pater sim. An
|
|
hoc negas me esse qui genuerim, qui educaverim, et, ut aliquod
|
|
argumentum ex eo ipso quod contra me ponitur ducam, me esse qui
|
5
|
dederim in adoptionem? Si haec parum firma sunt, lege testamentum
|
4.1
|
quo tutorem accepisti: patrem tibi tutorem dedit. 'At enim dando in
|
|
adoptionem ius omne translatum est' * * *
|
|