Absente marito rumor et nuptiae
|
|
Adulterum cum adultera liceat occidere. Uxor peregrinantis
|
347.pr.1
|
mariti mortem rumore cognovit. Heres inventa nupsit adulescenti
|
|
cuidam et domum in dotem dedit. Supervenit maritus nocte, utrumque
|
|
occidit. Reus est caedis.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Adulteros fuisse in matrimonio constat: nemo negat. Legitimum
|
1.1
|
porro matrimonium nisi soluto priore esse non potest. Matrimonium
|
|
duobus generibus solvitur, aut repudio aut morte alterius. Neque
|
|
repudiavi et certe vivo. Meae igitur nuptiae manserunt, illae non fuere
|
|
legitimae.
|
5
|
'Sed rumor de morte venit.' Haec statim nupsit alio marito. Quid est
|
2.1
|
hoc aliud quam improbius adulterium? An opinione contenti sumus?
|
|
Isto genere, etiamsi caedis absolvar, omnibus tamen periclitor bonis:
|
|
quippe testamentum meum lectum est et uxor omnium bonorum heres
|
|
inventa est et ego scilicet testamento meo exheredatus. Quod si ius
|
5
|
domini post hanc opinionem retinui, retinui etiam mariti.
|
|
Mihi ad defensionem hoc satis est: licuit. Possitis occisorum fortasse
|
3.1
|
misereri quod decepti sunt, quod illos spes sua fefellit: adulteri tamen
|
|
fuerunt etiamsi ignoraverunt. †An ego si ignorassem quod diceret non
|
|
occidissem?† Utrum domum meam non fui intraturus, an me in aliud
|
4.1
|
cubiculum iuxta adulteros meos conlocaturus, an, cum venissem in
|
|
cubiculum et iacentem cum adultero uxorem meam deprehendissem,
|
|
excitaturus tantum? Quid deinde? Recepturusne an cessurus? Si talem
|
|
habiturus eram animum, diis gratias ago quod nocte veni. Vos profecto,
|
5.1
|
dii coniugales, hanc illi mentem dedistis, ut domum in dotem daret, ut
|
|
eadem familia excubaret, ut is ianitor esset qui me admitteret, ut
|
|
reversus denique nihil novi invenirem praeter adulteros.
|
|
Ergo uxor sic a me amata, testamento relicta heres, audita morte mariti
|
6.1
|
non inquisivit ubi perissem, non aliquos certiores nuntios, non rever-
|
|
suros a supremis officiis servulos expectavit, sed festinato quoque
|
|
nupsit, et in novae libidinis amorem mea iudicia protinus transtulit? In
|
|
eadem domo, in eodem cubiculo, in eodem lecto, adeo mariti prioris
|
5
|
etiam memoria abierat? Desii ista mirari cum adulterum vidi iuvenem,
|
7.1
|
propter quem tamdiu vidua esse non posset quamdiu peregrinari
|
|
poteram ego qui uxorem sic amavi. Temere profecto, temere in longius
|
|
ituri iter coniuges nostras domi relinquimus: subito absentium oblivis-
|
|
cuntur, et paene cum ipsis toris uxorum pectora refrigescunt. Mirer nunc
|
8.1
|
ego unde rumor, quae tam maligno mendacio causa, cui fingere istud
|
|
expedierit? Ille profecto in causa fuit iuvenis qui ad domum meam
|
|
inductus est: quaesitus est locus. Iam vero bonorum meorum dira
|
|
populatio, sicut notissimo Graeciae duci, qui felicior tamen solam in
|
5
|
adulteris ultus est gulae voluptatem.
|
|
Scio, iudices, quam difficile sit alienorum malorum imaginem capere;
|
9.1
|
sed tamen, quantum cogitatione permittitur, unusquisque se illo loco
|
|
ponat, ac primum illa quae intra animum meum volvo mente concipiat,
|
|
cum reverterer ex peregrinatione longa, quam mihi attulerit cogitationem
|
|
primus aspectus.
|
5
|