Cum proditoribus carcer incensus
|
|
Imperator in bello summam habeat potestatem. Imperator prodi-
|
348.pr.1
|
tionis suspectos in carcerem coniecit. Ex transfuga comperit eadem nocte
|
|
finitum iri proditionem. Incendit carcerem. Perierunt illi qui erant in
|
|
carcere. Hostes recesserunt. Accusatur quod de indemnatis sumpserit
|
|
supplicium.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Si ratione defendi non possem, iure defenderer. 'Imperator in bello
|
1.1
|
summam habeat potestatem.' Id quod obicitis (ut nondum obiciam
|
|
propter bellum factum esse) in bello factum est. Usus sum igitur lege.
|
|
Viderimus quam utiliter constituta et necessaria quoque. 'Imperator in
|
2.1
|
bello summam habeat potestatem.' Ante omnia non id est tempus quo
|
|
iudicia exerceri, quo leges retinere vim suam possint. Ista pax spectat,
|
|
et diligentiorem rerum inquisitionem securitas habet; non vacat in bello
|
|
curam agere singulorum. Ad hanc rationem accedit illud quoque, quod
|
3.1
|
administrare non potest bellum nisi tantam potestatem habuerit impera-
|
|
tor. Tot milia conscriptorum militum in aciem educere, adsignare loca
|
|
interim periculosa, tuendos cives, expugnanda hostium castella, non
|
|
potest sola ratio: opus est et metu. Quid si pleraque accidunt in quibus
|
5
|
praesenti poena castigare necesse est eos qui peccaverunt? Ad haec igitur
|
|
omnia provisum atque probatum est ut imperator summam potestatem
|
|
haberet.
|
|
Quid tamen a nobis exigi oportet? Bonam voluntatem. Erraverim sane
|
4.1
|
si id satis probationi existimavi, si hoc ad utilitatem civitatis pertinere
|
|
credidi: quis damnaverit eum qui duabus potentissimis rebus defenditur,
|
|
iure et mente?
|
|
Quid si etiam ratio hoc faciendi fuit? Forsitan et lente et nimium
|
5.1
|
periculose fecerim, quod suspectos proditionis tantum in carcerem duci
|
|
iussi: nihil egeram, non satis civitati prospexeram, hostis idem speravit;
|
|
tamen hoc ne ab accusatore quidem reprehenditur. Iam igitur de his, qui
|
|
†in carcerem duci† debuerunt, levius est supplicium, quacumque ratione
|
5
|
sumptum est. Nunc quare sumptum? Proditionis finis atque effectus
|
6.1
|
omnis in proximam nobis noctem denuntiabatur. Puta falsum: quis non
|
|
ignoscit rem tantam timenti? Non enim discrimen paucorum capitum
|
|
agebatur: an aliquid esset haec civitas, an templa, an vetustissimae
|
|
vestigium saltem urbis relinqueretur, an liberi vestri coniugesque
|
5
|
traditam a maioribus per manus in hoc usque tempus libertatem semel
|
|
perderent. Pro his animadvertere in paucos indignum est? Et exercitus
|
7.1
|
partem occidimus, et, in aciem ductis militibus, certe innocentibus,
|
|
multum contigisse imperatori videtur etiamsi non incruentam victoriam
|
|
referat. Pro hac securitate si perierunt aliqui, ut parcissime dicam, non
|
|
ignoscetis? Equidem intellego hanc esse condicionem omnium qui
|
8.1
|
administrationem rei publicae adgrediuntur, ut ea quae maxime per-
|
|
tinent ad salutem communem cum quadam sua invidia efficere cogantur.
|
|
Quanta vi adversus me inimici consurrexissent si istud sine causa
|
|
fecissem!
|
5
|
Quid si proditores fuisse manifestum est? Putemus esse iudicium, et,
|
9.1
|
quatenus mavultis illos indemnatos dicere quam innocentes, excutite
|
|
causam. Sane non consummaverit crimen suspicio, at certe transfugae
|
|
hoc mentiendi causa quae fuit? Homo, relicto exercitu suo, relicto
|
|
imperatore suo, in civitatem nostram transgressus, cum rem peri-
|
5
|
culosissimam fecisset, mentiretur? Cum ad probationem rei caput suum
|
|
obligaret? Eandem nobis noctem denuntiavit. Manifestum est autem
|
10.1
|
fuisse hostibus propositum civitatis nostrae per proditionem capiendae.
|
|
Qui proditores fuerint, recedendo confessi sunt. Quid enim est causae
|
|
cur qui ad illud usque tempus <ad portas> civitatis permanserant, post
|
|
incendium carceris, post mortem suspectorum nobis civium continuo
|
5
|
discesserint?
|
|
Hic ratio illa quoque est, quod sic exegi supplicium ab illis (si modo
|
11.1
|
hoc est exigere supplicium): miratur aliquis si hos timui educere, si, cum
|
|
tanta conspiratio in civitate nostra nocentium esse diceretur ut prodere
|
|
possent etiam ex carcere, vel cum tota sua custodia eos obrui malui? His
|
12.1
|
illud quoque adici potest, plurimum differre utrum quis supplicium
|
|
exigat ab indemnatis an si aliquos securitatis publicae causa occiderit.
|
|
Supplicium vocetur quod civitas praestitit? Si vero hoc pro salute
|
|
communi fuit, non odio illorum factum est: imperatoris fortasse con-
|
5
|
silium reprehendi potest, factum certe damnari non potest.
|
|