SERMO
|
|
Non dubie pater hic intellegi vult se filii sollicitudine esse contentum
|
349.1.1
|
et hanc triginta dierum moram pro ultione habere. Sed hoc si palam
|
|
indicaverit, perdet artem; et si liberare filium sollicitudine semel de-
|
|
stinavit, brevius habet statim ignoscere. Varianda erit eius actio, ut
|
|
filium dicat morte dignum, an possit ipse perseverare dubitet. Non
|
2.1
|
tamen praetereunda sunt illa, quamvis communia cum aliis controversiis
|
|
generis huius, quae circa ipsam quaestionem dementiae versantur. Ne-
|
|
gabimus enim crimine uno posse deprehendi dementiam, et hoc pro-
|
|
positum nostrum adiuvabimus finitione, ut dicamus dementiam esse
|
5
|
ablatum rerum omnium intellectum; alioqui neminem tam felicem qui
|
|
non aliqua paenitentia digna faciat, qui non subiectus sit errori, et hoc
|
|
proprium non dementis esse verum hominis. Atque ad hoc, quod com-
|
3.1
|
mune cum omnibus est, aliquid etiam proprie adplicabimus, quod eius
|
|
generis dicitur dementia esse, de qua iudicium est, ut emendari uno
|
|
verbo possit. Porro cum adeo confessum sit dementiam non posse
|
|
curari ut ne illud quidem adhuc inveniri potuerit, quae causa faceret
|
5
|
dementiam, ubi animus consisteret, profecto non poterit videri dementia
|
|
quae est in hominis potestate.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Si exoratus fuero, statim non modo sanus verum etiam bonus pater
|
4.1
|
et indulgens ero. Vis scire, fili, quid sit dementia? Deducere se in
|
|
periculum capitis cupiditate, non intellegere pacem, non intellegere
|
|
leges, et, si quid supra hoc momenti fortuna praesens [iudicium] habet,
|
|
accusare eum qui exorandus sit. Non est igitur dementia. Nec refert ad
|
5.1
|
praesens iudicium neque ad vestram pronuntiationem an ego durus
|
|
pater, an ego nimium severus. Non de hoc quaeritur; satis est non esse
|
|
furiosum.
|
|
'Non exoro te' inquit 'cum rapuerim.' Miraris? Hoc enim est quod
|
6.1
|
te in hoc inpulerit: adhuc quid feceris nescis. Non dico illa quae fortasse
|
|
tibi leviora videantur †quae ad materiam pertinent†: expugnasti domum,
|
|
et virginis praetextam scidisti, et puellam usque in eam iniuriam traxisti
|
|
qua nihil gravius bella habent. Tu, qui in id te periculum demisisti ut tibi
|
5
|
exorandus esset pater, miraris quod non exorasti patrem? Si incidisses in
|
7.1
|
illos felicioribus saeculis natos, cum quibus virtus magis commune
|
|
bonum erat, non expectassent legem, non expectassent tricesimum diem.
|
|
Nunc me merito contemnis: flentem aliquando vidisti; non auderes
|
|
accusare patrem si timeres. Tu, si incidisses in illum qui laudatas filii
|
8.1
|
sui cervices amputavit, si incidisses in illum qui iudiciis propinquorum
|
|
atque amicorum contentus fuit, opinor habuisses tempus querendi,
|
|
habuisses tempus non dico deferendi patrem sed diutius rogandi. Illi vere
|
|
fortes et viri fuerunt qui cum hoc meminissent, liberos a se rei publicae
|
5
|
gratia procreatos, bene inpendi crediderunt exemplo. Ego tacere conten-
|
9.1
|
tus sum cum exorari debeam? Sic agis mecum tamquam etiam si praesti-
|
|
tero tibi plus alii debiturus sis. Confutabit, opinor, indulgentiam meam
|
|
ille melior, ille mitior. Ego vero facilius frangerer si ille irasceretur.
|
10.1
|
Aliquis, cum filia illius rapta sit, tam cito exoratus est? Quis est ille tam
|
|
demens? Quid est istud quod vobis nimium convenit? Quid est istud
|
|
quod ille se accepisse iniuriam non putat, quod omnia sic agit tamquam
|
|
exoratus ante tricesimum diem?
|
5
|
'Quid ergo?' inquit 'Occides?' Debeo. Si quid in me fuerit fortis
|
11.1
|
animi, si quid virtutis incorruptae, faciam; duret tantummodo animus,
|
|
non deficiam, non deflectar. Etiamnum fortis sum, etiamnum posse
|
|
videor: sed supersunt dies. Non blandior tibi: cotidie me hortor et
|
|
instigo animum meum et totam sceleris tui deformitatem pono ante
|
5
|
oculos, et illud nescio quid quod persuasioni meae repugnat volo
|
|
perdomare. Bene facis quod accusas: turpiter deficiebam, perdebamque
|
12.1
|
necessarium civitati exemplum, iamque in eam venturus eram hominum
|
|
suspicionem tamquam me permittente fecisses.
|
|
Hoc age: dic insanum, dic furiosum, dic longe ab intellectu sanguinis
|
13.1
|
sui positum. Vide ne rogaveris. Quid enim acturus <es> ad genua
|
|
provolvendo, adhibendo amicos, flendo in pectus meum? Insanus sum,
|
|
nihil sentio. I ad illum patrem tuum.
|
|