Aqua frigida privigno data
|
|
Qui habebat filium, amissa matre eius, aliam uxorem duxit. Incidit in
|
350.pr.1
|
gravem valetudinem filius. Convocati sunt medici; dixerunt moriturum
|
|
si aquam frigidam bibisset. Dedit illi noverca aquam frigidam. Perît
|
|
iuvenis. Noverca accusatur a marito veneficii.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Veneficii ago. Filium meum perisse, et ea potione quam dederit
|
1.1
|
noverca perisse, non difficile probabo. Nam et datam a se potionem non
|
|
negat, et eam periculosam fuisse quae praedicta sunt ostendunt. Ne
|
|
ignorantia quidem defendi potest: id quod accidit denuntiatum est.
|
|
Itaque non tam in defensione fiduciam habet quam in lege, nec tam
|
2.1
|
dicere potest scelus se non fecisse quam illud, inpune fecisse. Negat enim
|
|
se teneri posse veneficii, quoniam non dederit venenum.
|
|
Postea videbimus et quomodo intellegendum sit venenum et an hoc
|
3.1
|
quod datum est illo tempore fuerit venenum; interim putemus nullam
|
|
legem huic sceleri proprie esse constitutam: nonne proxima utendum est?
|
|
Non ignoro esse frequentem huiusmodi in iudiciis minoribus dumtaxat
|
4.1
|
contentionem, ut <petitor> pecuniae excidisse formula, ut aliter quam
|
|
oportuerit agere dicatur. Sed haec tunc valent cum ostenditur ius aliud
|
|
quo agendum sit. Itaque si dicis qua lege alia accusare debuerim, merito
|
|
excludis hanc qua ago. Sed neque hanc actionem meam admittis neque
|
5
|
aliud demonstras quo recedam ab hac lege depulsus: hoc contendis, ut
|
|
istud, etiamsi scelus sit, facere licuerit. Atqui hoc etiamsi <sit> non
|
5.1
|
proprie conscriptum, consuetudine iudiciorum consequens est, quotiens
|
|
aliqua propria actio in rem non detur, uti proxima et simili. Nulla tanta
|
|
esse potuit prudentia maiorum (quamquam fuit summa) ut ad omne
|
|
genus nequitiae occurrat. Ideoque per universum et per genera singula
|
6.1
|
conscripta sunt iura. Caedes videtur significare sanguinem et ferrum; si
|
|
quis alio genere homo fuerit occisus, ad illam legem revertemur: si
|
|
[inciderit in latrones aut] in aquas praecipitatus, si in aliquam inmensam
|
|
altitudinem deiectus fuerit, eadem lege vindicabitur qua ille qui ferro
|
5
|
percussus sit. Igitur et alia similia. Lex de aqua frigida scripta non erat:
|
|
redeamus necesse est tamen ad eam quae venena coercet, cum aqua
|
|
frigida id effecerit quod venenum.
|
|
Haec, ut remittam non fuisse hoc veneficium; nunc vero venenum
|
7.1
|
quomodo interpretari et intellegere possumus? Ut opinor, potionem
|
|
mortis causa datam. Non quaeritur qualis sit, sed quid efficiat. Nam
|
|
ipsorum venenorum plura genera, plura nomina sunt, diversi etiam
|
|
effectus. Aliud ex radicibus herbarum contrahitur, aliud ex animalibus
|
5
|
mortiferis reservatur; sunt quae frigore sanguinem gelent, sunt quae
|
|
calore nimio vitalia exurant: omnia tamen haec sub unam legem vene-
|
|
ficii veniunt. Quin illud etiam in rerum natura manifestum atque
|
8.1
|
deprehensum est, alia esse aliis venena: quaedam, mortifera nobis, etiam
|
|
in remedium quorundam animalium cedunt; quaedam, quae in volup-
|
|
tates etiam et luxuriam adhibentur, multis animalibus adferunt mortem.
|
|
Similis ratio et remediorum est. Cur igitur non sit differentia [cum
|
5
|
veneno] etiam temporis? Nihil interest quid faciat alias: nunc venenum
|
|
est. Quomodo autem comprobare ista possumus? Ante omnia animo
|
9.1
|
dantis, deinde effectu. Animus dantis qualis fuerit, mox probabimus;
|
|
interim de effectu constat. Vultis aestimare? Adeo certum fuit hoc
|
|
venenum esse ut praedictum sit. In summa, quid plus pati potuerat
|
|
adulescens si venenum bibisset? Ponamus ex altera parte illam potionem
|
5
|
cuius tu nomen subinde iactas, pone ex altera potionem quam tu dedisti:
|
|
de utraque idem medici dicent. Si nihil interest mortis, nihil interest
|
|
criminis.
|
|
Haec ad ius; sed ad ream legi suae adplicandam sane scrutemur et
|
10.1
|
animum. Non dico quae sit quae dederit; interim hoc respondeo, aquam
|
|
frigidam dedit. Sane medici non vetuerint, non timuerint; satis est, non
|
|
permiserunt. Personam non onero, denuntiationem dissimulo: dedisti
|
|
aegro quod pater non dedisset. Si unus aliquis ex medicis nocituram
|
11.1
|
tantum potionem esse dixisset, dicerem tamen: fortasse moriturum non
|
|
putaveris, nocere voluisti. Nunc inter omnes medicos constitit periturum
|
|
esse si aquam frigidam bibisset: dedisti postquam certum erat. Velim
|
12.1
|
scire an aliquid tale in valetudine eius et ante feceris. Nam sive fecisti,
|
|
apparet quomodo ad tantum periculum deductus sit; sive non fecisti,
|
|
apparet fuisse causam propter quam faceres. 'Non putavi nocere, nec
|
|
credidi medicis.' Adeone ignota medicinae experimenta sunt?
|
5
|