Aqua frigida privigno data
Qui habebat filium, amissa matre eius, aliam uxorem duxit. Incidit in 350.pr.1
gravem valetudinem filius. Convocati sunt medici; dixerunt moriturum
si aquam frigidam bibisset. Dedit illi noverca aquam frigidam. Perît
iuvenis. Noverca accusatur a marito veneficii.
DECLAMATIO
  Veneficii ago. Filium meum perisse, et ea potione quam dederit 1.1
noverca perisse, non difficile probabo. Nam et datam a se potionem non
negat, et eam periculosam fuisse quae praedicta sunt ostendunt. Ne
ignorantia quidem defendi potest: id quod accidit denuntiatum est.
Itaque non tam in defensione fiduciam habet quam in lege, nec tam 2.1
dicere potest scelus se non fecisse quam illud, inpune fecisse. Negat enim
se teneri posse veneficii, quoniam non dederit venenum.
  Postea videbimus et quomodo intellegendum sit venenum et an hoc 3.1
quod datum est illo tempore fuerit venenum; interim putemus nullam
legem huic sceleri proprie esse constitutam: nonne proxima utendum est?
Non ignoro esse frequentem huiusmodi in iudiciis minoribus dumtaxat 4.1
contentionem, ut <petitor> pecuniae excidisse formula, ut aliter quam
oportuerit agere dicatur. Sed haec tunc valent cum ostenditur ius aliud
quo agendum sit. Itaque si dicis qua lege alia accusare debuerim, merito
excludis hanc qua ago. Sed neque hanc actionem meam admittis neque 5
aliud demonstras quo recedam ab hac lege depulsus: hoc contendis, ut
istud, etiamsi scelus sit, facere licuerit. Atqui hoc etiamsi <sit> non 5.1
proprie conscriptum, consuetudine iudiciorum consequens est, quotiens
aliqua propria actio in rem non detur, uti proxima et simili. Nulla tanta
esse potuit prudentia maiorum (quamquam fuit summa) ut ad omne
genus nequitiae occurrat. Ideoque per universum et per genera singula 6.1
conscripta sunt iura. Caedes videtur significare sanguinem et ferrum; si
quis alio genere homo fuerit occisus, ad illam legem revertemur: si
[inciderit in latrones aut] in aquas praecipitatus, si in aliquam inmensam
altitudinem deiectus fuerit, eadem lege vindicabitur qua ille qui ferro 5
percussus sit. Igitur et alia similia. Lex de aqua frigida scripta non erat:
redeamus necesse est tamen ad eam quae venena coercet, cum aqua
frigida id effecerit quod venenum.
  Haec, ut remittam non fuisse hoc veneficium; nunc vero venenum 7.1
quomodo interpretari et intellegere possumus? Ut opinor, potionem
mortis causa datam. Non quaeritur qualis sit, sed quid efficiat. Nam
ipsorum venenorum plura genera, plura nomina sunt, diversi etiam
effectus. Aliud ex radicibus herbarum contrahitur, aliud ex animalibus 5
mortiferis reservatur; sunt quae frigore sanguinem gelent, sunt quae
calore nimio vitalia exurant: omnia tamen haec sub unam legem vene-
ficii veniunt. Quin illud etiam in rerum natura manifestum atque 8.1
deprehensum est, alia esse aliis venena: quaedam, mortifera nobis, etiam
in remedium quorundam animalium cedunt; quaedam, quae in volup-
tates etiam et luxuriam adhibentur, multis animalibus adferunt mortem.
Similis ratio et remediorum est. Cur igitur non sit differentia [cum 5
veneno] etiam temporis? Nihil interest quid faciat alias: nunc venenum
est. Quomodo autem comprobare ista possumus? Ante omnia animo 9.1
dantis, deinde effectu. Animus dantis qualis fuerit, mox probabimus;
interim de effectu constat. Vultis aestimare? Adeo certum fuit hoc
venenum esse ut praedictum sit. In summa, quid plus pati potuerat
adulescens si venenum bibisset? Ponamus ex altera parte illam potionem 5
cuius tu nomen subinde iactas, pone ex altera potionem quam tu dedisti:
de utraque idem medici dicent. Si nihil interest mortis, nihil interest
criminis.
  Haec ad ius; sed ad ream legi suae adplicandam sane scrutemur et 10.1
animum. Non dico quae sit quae dederit; interim hoc respondeo, aquam
frigidam dedit. Sane medici non vetuerint, non timuerint; satis est, non
permiserunt. Personam non onero, denuntiationem dissimulo: dedisti
aegro quod pater non dedisset. Si unus aliquis ex medicis nocituram 11.1
tantum potionem esse dixisset, dicerem tamen: fortasse moriturum non
putaveris, nocere voluisti. Nunc inter omnes medicos constitit periturum
esse si aquam frigidam bibisset: dedisti postquam certum erat. Velim 12.1
scire an aliquid tale in valetudine eius et ante feceris. Nam sive fecisti,
apparet quomodo ad tantum periculum deductus sit; sive non fecisti,
apparet fuisse causam propter quam faceres. 'Non putavi nocere, nec
credidi medicis.' Adeone ignota medicinae experimenta sunt? 5