SERMO
  A parte divitis color ille introduci potest, ut dicatur pauper fuisse 364.1.1
factiosus aut turbulentus; habuisse eiusmodi furoris sui comites, quibus
<in> insidiis dispositis ipse tantum ad concitandam rixam se ostenderet,
ceterum illos in praesidio haberet si quid forte dives moliretur. (Et hoc 2.1
ipsa rei condicio monstrat, cum sit incredibile pauperem solum et
praeterea nocte ad convicium diviti faciendum venisse. Quare enim die
tacuit? Quare in foro non maledixit? Apparet illum noctem expectasse
quo facilius comites absconderet.) Paratum ergo ad rixam cum telo 3.1
venisse. Divitem nihil tale suspicatum, magis insanire credentem, dedisse
qui deducerent. Tunc vero pauperem quasi custodia excanduisse;
accessisse et ceteros eius conscios, qui, dum eripere pauperem vellent,
rixam concitaverint, et fortasse illum pauperem silentio occiderint, ne 5
postea comprehensus pauper auctores facinoris cogeretur fateri. (Et hoc 4.1
dubie ponendum est; quae constitutio in reliqua quoque causae parte
servanda est. Nihil enim pro certo adfirmare debemus, sed tantum
suspicionem iudicum a nobis alio praevertere.) Ergo ab illis videri factam
caedem qui adhuc beneficio temporis latent; divitem super damna 5
patrimonii et tot servorum caedem reum esse.