De vi septem iudices
De vi septem iudicent. Quod maior pars iudicum statuerit, reus 365.pr.1
patiatur. Duo ignominiam statuerunt, duo exilium, tres mortem.
Petitur ad mortem.
DECLAMATIO
  'Quod maior pars' inquit 'iudicum statuerit.' Ego existimo maiorem 1.1
partem esse in qua plures idem sentiunt, eandem poenam pronuntiant, in
eadem verba iurant. Et hoc verum esse ab ipsis verbis legis disce: 'quam
poenam'; non de pluribus suppliciis sed de uno loquitur. Etenim nemo
potest plura supplicia unus nocens ferre. Scrutare et alia verba. 'Statuerit' 2.1
inquit. Nonne tibi consentientis per omnia partis illius videtur unam
vocem includere? 'Quam poenam statuerit': id est, quod genus supplicii
placere sibi pronuntiaverit, qua poena nocentem adfici voluerit.
  'Sed quattuor' inquit 'iudices me noluerunt mori.' Tu nunc indicas 3.1
quam poenam transierint, non quam statuerint; lex autem certam
illorum sententiam exigit. Quid enim aliud diceres si nondum pronun-
tiassent, si negassent liquere sibi de supplicio tuo? Numquid sententias
illorum numerares? Minime. Horum enim trium iam verba signavi: 5
illorum quattuor quae signabo? Dubitare illos, nescire quid pronuntient,
etiamnum ergo suspensos? Cur dimitti postulas si iudex deliberat?
'Plures' inquit 'me mori noluerunt.' Quid igitur velint pronunties 4.1
oportet. Illorum sententiam signare volo, accusator recitare his iudicibus
volo, ut habeant quod sequantur. 'Duo' inquit 'exilium, <duo igno-
miniam> mihi iniungunt.' * * * 'Iam igitur ex parte una plures facis, iam
turbam istam, quae universa noceret, dividendo extinguis.' Duo exilium, 5
duo ignominiam pronuntiant: vis ego illos iungam qui se ipsi dividunt?
Revertere nunc ad verba legis, ut paulo ante. 'Quam poenam' inquit 5.1
'maior pars iudicum statuerit.' Partem intellegimus eidem †numero†
adplicatam, quemadmodum sententia coniunctam, sic turba. Alioqui
si miscere tibi et iungere dissentientes licet, cur hos tres separas? Quo-
modo enim hi ab illis quattuor discrepant, sic illi inter se pugnant. Ergo 5
non idem sentientes non potes iungere: idem sentientes compara. Ego 6.1
qui mortem pronuntient tres habeo. Produc illos qui exilium pronun-
tiant: vinco. Produc qui ignominiam: aeque vinco. Dubitari potest
valentiorem esse partem quae composita neutri succumbit, utramque
superat? Quid si enim quattuor illi in totidem disputarent sententias: 7.1
numquid illos pro una parte opponeres? Nemo sine dubio cum tribus
meis staret, sed nemo alteri esset adiunctus; numquid ex quattuor sen-
tentiis unum corpus efficeres? Minime. At quid interest bini an singuli
dissentiant? Aeque numerari pars non potest si in partes scinditur. 5
Quid si duo ignominiam pronuntiarent, duo exilium, duo mortem, unus 8.1
(ut plerumque evenit) taceret? Sine dubio pares essent sententiae. Si ergo
detracto uno pares essent, adiecto non sunt superiores? At enim, ut scias
non utique duas partes legem exigere, verba inspice. 'Quod statuerit'
inquit, non 'utrum statuerit'. Denique, iudices, breviter agendum est. 9.1
Reus damnatus quam tandem poenam pati debet si mortis poenam relin-
quitis? Quam? Scilicet exilii. Ergo cum tribus sententiis quattuor non
cedant, duabus quinque succumbent? <An ignominiae?> At eadem est
iniquitas. Quid acturus es †poenarum controversia†? Utrumque ferre 10.1
non potes: sive ignominiam sustines, in patria morandum est, sive
expelleris, patriam relinquis.
  'Quid ergo?' inquit 'moriar cum tres tantum me perire voluerint?' 11.1
Quid enim? an tam inicum est te mori damnatum, confessum, etiam tuo
iudicio supplicio dignissimum? Cui enim te reservabimus? Videlicet
egregium exemplum civium futurus es qui sic vivis ut damnari potueris.