SERMO
|
|
Proxime ad suasorias accedit hoc genus: nam et suasoriarum [et] legis
|
255.1.1
|
suasio et dissuasio est. Ergo dicet is qui legem feret non esse honestum
|
|
recipere transfugas, nihil prodesse, forsitan * * *, ad finem belli. Summum:
|
|
illud propter quod lex fertur periculosum esse.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Etiamsi non esset in eo statu bellum ut honesta cogitare vacaret, vel
|
2.1
|
cum periculo tamen optima et ad famam itura fecisse fortasse honestius
|
|
foret quam ut obstare utilitas videretur. Nunc <non> minus laudis,
|
|
nimio plus tamen securitatis est honesta facere.
|
|
Nemo igitur dubitaverit turpissimos esse qui transfugerint. Spectemus
|
3.1
|
enim rem ipsam, neque eo decipiamur quod utile videtur. Hostis est
|
|
qui facit: <non> aliter constituamus quam ut intellegamus potuisse hoc
|
|
et nostros facere. Numquam prodest malum exemplum; etiamsi in prae-
|
|
sentia occasione quadam delectat, in futurum tamen altius nocet. Proxi-
|
4.1
|
mos existimo esse eos transfugis a quibus transfugae recipiantur. Hoc
|
|
natura simile est, facere scelus et probare. An si quis nostrum trans-
|
|
fugisset, non ipsum modo pessimum civem et omnibus suppliciis dignum
|
|
iudicaretis, sed infamia etiam qui receperunt, et velut auctores scelerum,
|
5
|
velut magistros turpitudinis †colligeritis†: idem non reflectemus in nos?
|
|
Tandem utilitate ducti in auxiliis habituri sumus quos recipiemus?
|
5.1
|
Fingamus eam civitatis esse fortunam ut auxiliis opus sit: hos in auxi-
|
|
liis? Scilicet qui, cum ex altera parte intuerentur patriam et memoriam
|
|
pueritiae et necessitudines omnes, ad fortunam tamen inclinaverunt,
|
|
proniore pro nobis sacramento, fortiore animo stabunt. Adeo facilius
|
5
|
est in istis scelus deprehendere quam paenitentiam. Inutile ergo militum
|
6.1
|
genus, nobis minime necessarium. Quippe etiam hi qui recipiendos
|
|
esse transfugas <suadent> hoc dicunt, in superiore esse loco nostram
|
|
civitatem. Neque enim amore nostri sed metu imminentis fortunae
|
|
transfugiunt. An facilius deposituros propositum bellandi hostes puta-
|
7.1
|
mus si plures transfugerint? Minime: nam hi qui bellum gerere contra
|
|
nos non audent, si locum in civitate nostra non habuerint, saepe de-
|
|
ponendi belli auctores erunt. Nunc in privatum sibi singuli consulunt.
|
|
Est magnum in singulis momentum; ac si praeclusa haec fuerit spes,
|
5
|
quod singuli faciunt universi suadebunt.
|
|
Haec dicerem etiamsi nihil ex istis metus esset; nunc vero non possum
|
8.1
|
non confiteri sollicitudinem meam. Quotiens oculos circumtuli et sin-
|
|
gulas castrorum metior partes, non aliter quam si vallum hostis invaserit
|
|
alienos habitus, aliena arma video; versantur inter domos nostras, inter
|
|
templa, inter muros, in mediis rei publicae visceribus. An aliquid mali
|
5
|
velint facere postea videro; interim, possunt. 〚†Ego istud credidi scelus
|
9.1
|
cum a singulis spes est; cum a paucis, spes est; cum a plurimis, iam
|
|
consensi.†〛 Novum hercule genus artis. Supervacuum est cuniculos
|
|
fodere et per occultos specus ingenti labore exhaustis terris in mediam
|
|
subito emergere civitatem, supervacuum est redimere proditorem et
|
5
|
scelus pecunia pacisci: videntes palam, immo gaudentes etiam accepimus
|
|
intra viscera hostem. Vos aestimabitis an suspectum debeatis habere
|
10.1
|
quod ad tantum numerum per singulos pervenerunt: nemo illos recepis-
|
|
set si universi venissent. Omnesne hi desperaverunt? Omnesne <sibi>
|
|
consulere ac prospicere voluerunt? Adeone facilius est transfugere quam
|
|
cadere? Omnes hi reliquerunt in civitate coniuges in ludibrium atque
|
5
|
contumeliam eorum qui se a scelere maximo ulcisci velint? Manifestio-
|
11.1
|
rem quandam coniecturam capere possumus: num minus animi sine his,
|
|
num minus pertinaciae desertis? Age sane, hoc non cogitatis, quod nec
|
|
custodiunt nec reprehendunt, nec portas praecludere nec publica retinere
|
|
cura tanti putant? Miratur aliquis timere me hostes quod isti trans-
|
5
|
fugiunt? Illi me non timent. Caveamus, obsecro, dum plures sumus.
|
|