Furiosus trium filiorum pater
|
|
Qui tres filios habebat duos per furorem occidit. A tertio sanatus abdicat
|
256.pr.1
|
eum.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Poteram, etiamsi non irascerer, abdicare tamquam bonus pater. Omnia
|
1.1
|
de fortuna mea timeo, omnia de tam fragili ac tam mutabili mente, et
|
|
propter hoc dimittendus mihi a domo filius erat, ne incideret in meum
|
|
furorem. Sed quatenus et causas quoque abdicationis interrogor [id est
|
2.1
|
cogit me frequentius malorum meorum meminisse], quamquam inter
|
|
praecipua propter quae abdicem hoc est, quod mihi ista narranda sunt,
|
|
dicam tamen.
|
|
Inputo filio meo orbitatem. Respondebit: 'non ego occidi.' Scio; mea
|
3.1
|
manu factum est, ipse ego pater qui genueram, qui educaveram, per
|
|
viscera liberorum ferrum exegi. Credo enim tibi, et orbitatem tamen
|
|
tibi inputo, tibi. Aestimo illam ex die mei doloris. Quaedam ignorare
|
|
simile non passi est: tunc liberos perdidi cum perdidisse me sensi. Esto,
|
4.1
|
gravem sine dubio manibus meis iniuriam fortuna fecerat; posuerat
|
|
tamen huius rei in ipso animo remedium illo tempore quo furere et agi
|
|
dementia videbar. Frequentius in ea cogitatione eram ut crederem esse
|
|
cum liberis omnibus. Abstulisti mihi ignorantiam malorum. Quanto
|
5
|
miserabilior fui ex die tuae sanitatis! Furiosum me non sic cecidi; tum
|
|
lacerare vestes, tum verberare vultus meos coepi. Omnia igitur haec
|
5.1
|
non in aliam vim accipi debent quam si filios meos ipse occidisses, quam
|
|
si ipse abstulisses. Unde tantum boni ut reddere possis illam valetudi-
|
|
nem, illum furorem?
|
|
Quod unum possum praestare infelicissimis illis iuvenibus meis prae-
|
6.1
|
stabo: ne quis eorum morte gaudeat, ne cui prosit quod filios meos
|
|
occidi.
|
|