Nuptiae inter inimicorum filios
|
|
Qui habebat filium et divitem inimicum, captus a piratis, scripsit filio
|
257.pr.1
|
de redemptione. Ille cum pecuniam non haberet, offerente divite filiam
|
|
suam, duxit eam in matrimonium et pecunia <eius> redemit patrem.
|
|
Reversus ille imperat ut dimittat. Nolentem abdicat.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Si ab alio redemptus esset pater <et> statim ut redisset a gravissima
|
1.1
|
fortuna [et] abdicare me instituisset, dicerem tamen: 'Quid intra tam
|
|
breve tempus commisi? Quid tam scelerate a me factum est ut ira patris
|
|
praecederet ipsam gratulationem?' Nunc certum habeo indigna quaedam
|
|
expectare vos facinora, cum abdicetur filius qui redemit. Est sine dubio
|
2.1
|
istud non meum beneficium, et omne redempti patris munus ad socerum
|
|
redit. Ego tamen navigavi, ego periculosa maria ingressus sum ut red-
|
|
imerem patrem, quemadmodum ipsum dicere audistis; quaedam etiam
|
|
non patienda passus sum. Quae ei ratio abdicationis est?
|
5
|
'Non obsequeris' inquit 'mihi.' Si hoc ad abdicandum satis esset,
|
3.1
|
supervacua erant omnino iudicia ista. Cur enim nobis defensionis potesta-
|
|
tem dedistis si nihil nostris consiliis libertatis relictum est? Servi meher-
|
|
cule quaedam liberius ex bona mente faciunt, et aliquando indicium fidei
|
|
putant pretio empta mancipia non paruisse. Filios vero quis dubitavit
|
4.1
|
umquam esse plerumque suae potestatis? Ut ea praeteream quae sub tam
|
|
bono patre ne argumenti quidem causa referenda sunt, nec dicam 'non
|
|
coges templa incendere, non coges operibus publicis manus adferre':
|
|
leviora certe nostrae mediocritatis esse manifestum est, ut sententiam
|
5
|
iudices dicere <quam> velimus, ut testimonium non ad arbitrium
|
|
parentum reddere, †immo† suadere quod animus dictaverit. Quod si
|
5.1
|
licet aliquando etiam contra patris voluntatem ea quae alioqui reprehen-
|
|
sionem non merentur filio facere, nusquam tamen libertas tam necessaria
|
|
quam in matrimonio est. Et hoc dicerem si quaereretur hoc iudicio an
|
|
mihi aliqua ducenda esset: ego eligam cum qua victurus sum, ego comi-
|
5
|
tem laborum, sollicitudinum, curarum ipse perpendam. Quis enim
|
|
amare alieno animo potest? Nunc vero firmius hoc esse atque facilius
|
6.1
|
coepit: uxorem iam duxi (non dico quare) meo inpulsu, mea voluntate.
|
|
Eripuerat enim te mihi fortuna dederatque mihi illam miseram liber-
|
|
tatem. Repudium igitur imperas et copulatos iam diu diducis animos.
|
|
Neque enim hoc tu spectaveris, quod cum uxore mea non diu vixi. Sine
|
5
|
dubio secundum nuptias profectus sum, continuo me peregrinatio ex-
|
|
cepit; sed vel hoc ipso iniquius est repudiari eam quae certe non potuit
|
|
offendere.
|
|
Descendamus sane ad hanc quoque necessitatem, ut imperante patre
|
7.1
|
etiam repudium filius debeat pati: quid de ipsa quam repudiari vis
|
|
querar? Sane pater fuerit inimicus: cur haec nurus esse desinat quam
|
|
nihil peccasse tu quoque confiteris qui expellis? Negat idoneam esse
|
|
matrimonio meo locupletem. Quam vereor ne cui videatur pater sic
|
5
|
inimicus diviti esse coepisse! Non enim fortuna in utramlibet partem
|
8.1
|
intuenda est? An vero apud me noceat puellae quod dives est cum apud
|
|
patrem illius non nocuerit mihi quod pauper sum? 'Dives est.' Numquid
|
|
ergo hoc dicere potes: 'superbior erit et fastidiet'? Securus sis, pater:
|
|
petiti sumus, empti sumus. 'At inimicus' inquit 'fuit.' Volo adhuc sic
|
9.1
|
loqui tamquam odia utraque parte durent. Non oportet inmortales esse
|
|
inimicitias, et ita demum tutum perpetuumque <poterit> esse humanum
|
|
genus si amor ac fides nullam habuerint oblivionem, ea rursus quae
|
|
†aliquo incommodo commutantur† brevi morte deficiant. Sed non est
|
10.1
|
diu mihi in hac parte commorandum, quae certe satis potens apud
|
|
divitem fuerat. Inimici nomen habuerit aliquando (nec quaero quam
|
|
inmerito, nec quaero quam iniuste), modo redire in gratiam cum eo
|
|
potuerim. Sed hoc solum reprehendit, quod se absente omiserim cum
|
5
|
divite inimicitias. Ita, opinor, feci hoc contemptu patris, feci vilitate.
|
|
Restitui nos in integrum putate, iudices. Captus est pater meus a piratis,
|
11.1
|
vincla et ultimos metus patitur et ea quibus gravius id tantum est quod
|
|
imminet. Hoc scio, hoc ipsius epistulis cognovi; hinc redimi potest.
|
|
Duram putate condicionem poni: nonne subeunda est? Si piratae hoc
|
|
mihi pollicerentur, ut vicarias pro patre manus acciperent, non recusa-
|
5
|
rem catenas. Si obligarer faenore, aes alienum tamen non timuissem ut
|
|
redimerem patrem. Duxi puellam honestam, locupletem. Ego tamen
|
12.1
|
(si ulla mihi dicenti fides est) non hoc in ista condicione spectavi. Ille me
|
|
movit ut beneficiis vinceremur. Sed neque in me ille probavit aliud
|
|
quam pietatem. Vidit fletus meos, vidit totius animi atque etiam corporis
|
|
defectionem. Sic homini inter principes nostrae civitatis numerando
|
5
|
coepi bona esse condicio.
|
|
Itaque intellego mihi, iudices, non in hoc tantum laborandum, ut iram
|
13.1
|
patris mitigem, ut leniam; illud est partium mearum, illud vobis adhibitis
|
|
rogo, in gratiam velit redire iam cum propinquo meo, cum redemptore
|
|
suo. Non enim iactabo meam pietatem: illius opus est quod redemi.
|
|